Strona:Jan Sygański - Analekta sandeckie.djvu/94: Różnice pomiędzy wersjami

(Brak różnic)

Wersja z 19:31, 24 maj 2020

Ta strona została przepisana.

Nostra et Serenissimorum Successormn Nostrorum securitate, patrocinio et libertate perfruentur; nisi tales fuerint, quos Iura et Leges publicae Regni huius fovere non permittunt, et quibus proborum hominum consortia et consuetudo merito denegari debet. In cuius rei fidem praesentes manu Nostra subseripsimus et Sigillo Regni Nostri consignari mandavimus. Datum Cracoviae die vigesima nona Iulii. Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Secundo. Regnorum vero Nostrorum Poloniae Decimo Quinto, Sueciae Anno Nono. Sigismundus Rex. Locus Sigilli in pixide cerea pensili. Christopherus Ilmanowski subscripsit.
Nos itaque Michael Rex supplicationi praefatae benigne annuendo Legibusque Regni inhaerendo, praeinsertas literas in omnibus punctis, clausulis, articulis et conditionibus approbandas et confirmandas esse duximus; prout quidem approbamus et confirmamus. Ac ut eadem Civitas Sandecensis maiorem et ampliorem Nostram experiatur et agnoscat gratiam, rebusque suis calamitatibus anteactorum temporum attritis commodius prospicere possit, ultra Nundinas et Forum superius expressas, tres Nundinas videlicet unas pro Festo Sanctorum Trium Regum, alteras vero pro Festo Sancti Stanislai et Assumptionis Beatissimae Virginis Mariae, cum omnibus libertatibus, immunitatibus et praerogativis in Iure descriptis (citra tamen praeiudicium Vicinarum Civitatum) adiiciendum et concedendum esse censuimus, uti quidem supplicatione ipsius inclinati, adiicimus et concedimus perpetuo et in aevum praesentibus literis nostris, decernendo easdem vim et robur perpetuae et inviolabiliter firmitatis obtinere debere. In cuius rei fidem praesentes Manu Nostra subscriptas Sigillo Regni iussimus communiri. Datum Varsaviae die XVII. Mensis Iunii Anno Domini MDCLXXI. Regni vero nostri II. anno. Michael Rex. Contirmatio Nundinarum Civitati Veteri Sandeciae servientium.
Oryginał papierowy z pięknym inicyałem i herbem Wiśniowieckich, w bibl. Dzieduszyckich we Lwowie. U dołu dokumentu wielka pieczęć królewska wyciśnięta, dobrze zachowana. Podpis króla własnoręczny: Michael Rex.


VI. Zofia Stanówna, ksieni starosandecka, za zgodą sióstr zakonnych wydzierżawia sołtystwo w Olszance na 3 lata Andrzejowi Lipskiemu za 480 złp. W Starym Sączu 23 czerwca 1674 r.

Za wiadomością i wyraźnem dozwoleniem Wielmożnego Jegomości Księdza Biskupa Laodyckiego Sufragana Krakow-