Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 277.jpg

Ta strona została skorygowana.

feram, mihi suadere. Ab hoc si quid de me .....[1] mihi statueretur, quam invidiosum id mihi futurum esset, facile pro prudentia sua Ser. V. intelligit. Cupivissem sane in tempore Regiam Maiestatem atque ordines de mora hac ab Ungaricis Ordinibus iniecta admonita fuisse. Nunc quod pro re rata solum a me fieri poterit ad Regiam Majestatem quum primum ipse etiam aliquem mittam, qui si non Vilnae, tamen antequam Dunam transmittat, eum assequatur. Interim si forte non satis commode Ser. V. moratur, Sendomiriamque egredi velit, id ut faciat assentior. Omnibus autem de rebus copiosius D. Sobieski ad illam referet. Quod reliquum est favori S. V. me commendo. Zamoscii 20 Julii 89.

Observantissimus servitor
Joannes Zamoyski.



Ecce disputationes novae quae, si meum consilium valuisset, uno momento sopiri poterant, sed habet cujusque prudentia, quod imploret.

KONIEC.


  1. Słowo nieczytelne w orginale.