In hac mensa novi Regis,
novum Pascha novæ legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
umbram fugat veritas,
noctem lux eliminat.
Quod in cœna Christus gessit,
faciendum hoc expressit,
in sui memoriam.
Docti sacris institutis,
panem, vinum in salutis
consecramus hostiam.
Dogma datur christianis,
quod in carnem transit panis,
et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
animosa firmat fides
præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
signis tantum et non rebus,
latent res eximiæ.
Caro cibus, sanguis potus;
manet tamen Christus totus
sub utraque specie.
A sumente non concisus,
non confractus, non divisus,
integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille;
quanium isti, tantum ille:
nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali;
sorte tam en inæquali,
vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis;
vide, paris sumptionis
quam sit dispar exitus!
Fracto demum Sacramento,
ne vacilles; sed memento,
tantum esse sub fragmento,
quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura:
signi tantum fit fractura,
qua nec status, nec statura
signati minuitur.
Ecce panis Angelorum!
factus cibus viatorum:
vere panis filiorum,
non mittendus canibus.
In figuris præsignatur,
cum Isaac immolatur,
Agnus Pascha deputatur,
datur Manna patribus.
Strona:Śpiewnik kościelny czyli pieśni nabożne z melodyjami w kościele katolickim używane (Mioduszewski).djvu/0170
Ta strona została skorygowana.