Strona:Żywot i pisma Stanisława Nigra Chrościeskiego humanisty i lekarza poznańskiego wieku XVI-go.pdf/16

Ta strona została uwierzytelniona.

commendavit. »Venite, cives« (sic enim dixit); »moenia urbis nostrae corruere[1]. Quae, obsecro, commendatio, quae laus hac maior defuncto poterat praestari, quae gloriosior! In sacris quoque litteris, quas, ne sim iusto longior, praetereo, iustum honorem tributum defunctis et honestam eorum mentionem apud vivos fuisse reperirem; illud satis liquet, Iosephum illum Aegyptiacum, sollemni pompa, ingenti cum honore ut pater eius sepeliretur, curavisse. Quem honorem Maccabaeus defunctis detulerit, taceo. Eo propero, Illustris Comes, ut tibi ostendam, me non levi causa inductum, quod gloriam, quod patrocinium principis praesulisque nuper defuncti ad te pertinere arbitratus sim. Cum enim fueritis unius provinciae, unius urbis duo capita, licet in evangelicis ille, tu in civilibus negotiis, virtute tamen, gravitate, excellenti prudentia, cura et sollicitudine in Rempublicam iuncti maxime et prope unum mihi esse videbamini, atque adeo, ut honorem, famam, gloriam illius tuam esse et rursus tuam illius esse putarem. Suscipe igitur, Comes prudentissime, prudentissimi collegae tui patrocinium! Iure quodam modo hoc tibi incumbit oneris, siquidem et apud Romanos collega collegae semper decus et maiestatem tutatus est. Sic Valerius Publicola mox ab exactis regibus Brutum collegam, cum in bello occidisset, publica oratione commendatum immortalibus aliis affecit honoribus. Tibi propter tuum collegam minus subeundum est negotium. Non rostra ascendes, non orationem in eius laudem meditaberis. Laudatum iam in tuum accipe sinum! Hunc tuere, non ab improbis lacerari sine! Quamquam enim virtus huius defuncti tanta sit, ut non facile oblocutionibus aliorum infringi possit, verum quando id et ratio consuetudinis honestae exigit, ut laudes magnorum virorum, quales quales fuerint, sive fuerint funebres, sive panegyrici, sub patronorum certorum praesidio in publicum proferantur, tu in primis, Illustris Comes, dignus visus es, cui hoc qualecumque epicediolum in praesidium commendetur. Sic igitur principem tibi dicatum tueri debes, ut ne ἐγκωμιαστήν[2] eius deseras, qui sese tibi, quantus quantus est, totum dicat ac devovet. Christus Illustrem Magnificentiam tuam servet ad utilitatem Reipublicae nostrae quam diutissime incolumem! Ex Lipsico divae Virginis collegio[3]; XVI. Calendas Mai anno a partu Virginis supra sesquimilesimum tricesimo octavo.

  1. Twierdzenie fałszywe; Metellus Macedonicus mowy pogrzebowej na cześć Scipiona młodszego nie wygłosił. C. Laelius Sapiens napisał dwie laudationes P. Africani Minoris, jednę dla Q. Tuberona, drugą dla Q. Fabiusa Maximusa; por. Orat. Roman, fragm. ed Meyerus, edit. Paris. Dübneri, p. 95 (203) i 96 (204).
  2. ἐγκωμιαστήν wedle mego domysłu. W kopii: ἐνκομίας, poczem następują trzy czy cztery litery (greckie?), których odczytać niepodobna.
  3. O stosunku nacyi polskiej do Collegium B. Mariae Virginis por. Erler i Tomkowicz na przyt. m.