Strona:Żywot i pisma Stanisława Nigra Chrościeskiego humanisty i lekarza poznańskiego wieku XVI-go.pdf/19

Ta strona została uwierzytelniona.

Ille tuae dotis praestanti munere natae
Ornaturus hymen, si licuisset, erat. —
Ecce autem sanctas video ex Helicone sorores,
Delius huc vates acceleratque gradum.
»Castae Pierides, Parnasi montis alumnae,
Dicite, cur vestras perluit unda genas?
Quid tristes video, nec corpora sueta tegendi
Squalida cur vestis, turpis et ista, tegit?
O vates viridi cur saepius use corona
Nunc tibi inornatas praeicit[1] aura comas?
Tinnula sistra ubi sunt, dulces modulantia cantus?
Fulgida vestis ubi? sunt ubi plectra lyrae?
Te memini quondam doctis cecinisse puellis
Dulce satis laetos atque curassse choros.
Tristior es solito, facies non ista videtur
Laeta satis, non haec ora tumore vacant.
Principis an nostri quoque tu de funera ploras?
Num iuvat et nostris te indoluisse malis?«
Sic ego perpaucis, nec multis ille moratus,
Haec, oculos tergens, tristia verba dedit:
»Vera refers, vates, aliam non expete causam,
Est tibi tristitiae cognita summa meae.
Thespiades cur membra tegant, ne quaere, puellae;
His eadem mihi quae causa doloris inest.
Flere decet tanti liquidis et spargere guttis
Non sine lugubri funera veste viri.
Quid ni ego deplorem lapsus, mea damna, ruinam,
Cum mersa est nostri lata carina boni?
Iste meam princeps fidibus resonare canoris
Fecisset, iacet en quae modo scissa, lyram.
Quasque vides errare meas sine mente sorores,
Quae misero victae membra dolore tegunt,
Crede mihi, ingenti cumulasset laude pioque
Subsidio daret his, quod fuit ante, decus.
Ferte citae frondes, musae, tristesque cupressos
Frangite, flebilibus tangite plectra modis,

  1. W kopii czytam: preiicit, co jednak wydaje się wątpliwem; co autor napisał, nie wiem. Składnia zdania jest taka: O vates, saepius use corona viridi cur nunc tibi aura praeicit comas?