Strona:Iliada.djvu/085

Ta strona została przepisana.

gli uczynić porównanie, co się tycze mowy, miedzy Cyceronem, Eobanem i Kunichem, a co do walki bogów, między oſtatnimi dwoma tłumaczami.



MOWA ULISSESA.

Quare agite, o socii, reliquum durate, brevesque
Temporis expectate moras, dum scire queamus,
Vernae vaticinans praedixerit omnia Calchas,
Aulidis in portum piscosae quando subistis
Navibus Argivi, Priamo Trojaeque ferentes
Exitium, quia vos illic ad sacra fuistis
Exta deum testes, praeterquam, quos mala fato
Parca tulit. Meminisse potestis tempore ab illo,
Quo nos ad positam dis immortalibus aram
Sacra parabamus, densis qua plurima ramis
Umbrabat platanus, subter quam frigida puro
Unda resultabat rivo; quo tempore visum
Est ingens noblis monstrum: draco terga cruentis
Distinctus maculis, arae sublapsus ab imo
Prosiluit pede; sic Saturnius ipse volebat.
Ipse vago lapsu ramos amplexus in altam
Evasit platanum, tetigitque cacumina, quorum
Nidus in arce fuit, numero bis quatuor intus
Passeris includens pullos; qui frondibus altis
Haerentes exultabant implumibus alis.
Quos omnes, vano matrem stridore vocantes,
Cum draco pestifero depastus dente fuisset,
Ipsam etiam matrem, circum sua pignora frustra
Sollicitas querulis quatientem vocibus alas,
Corripuit, nonamque avidam demisit in alvum.
Protinus in saxum multatum Jupiter ipsum
Conspicuum posuit: sed nos horrenda deorum