Strona:Iliada.djvu/090

Ta strona została przepisana.


Mulciber una ibat, torvusque ac robore fretus
Immani, claudo nutans vestigia gressu.
At contra Mars bellipotens, intonsua et una
Phoebus, et horrisonis gaudens Dictynna sagittis,
Xanthusque, et risu gaudens Venus, atque supremo
Cara Jovi Latona, Phrygum petiere catervas.
Ac, dum longe aberant divi a mortalibus, acres
Elatique animo Graji superante vigebant,
Quod celer, exortus post otia longa ruebat -
In bellum, Phrygiae clades ac terror, Achilles:
Trojugenae at gelido perculsi corda pavore
Horrebant, dium saevis quod fulgere in armis
Pelidem Marti similem videre cruento.
Vernm ubi di turmas inter venere virorum, ruentum
Exarsere animis irae, calefactaque late
Corda virum, hinc atque hinc in caedem ac tela
Stans ctenim nunc pro muro Tritonis ad altam
Clamabat fossam, vasta nunc voce sonabat,
Coerulei frangunt qua sese ad litora fluctus.
Parte alia torvus Mavors, nigrae ille procellae
Assimilis, summa Teucris hortator ab arce
Clamorem dabat insanum; Simoëntave propter
Cursans pulchra sacrae per culmina Callicolones.
Sic geminas egere acies in saeva beati
Praelia coelicolae; pugnam et cen turbine rupto,
Excivere gravem, divumque hominumque superne
Horrendum intonuit genitor: subter sola terrae
Ingentis, montesque altos, et celsa tridenti
Concussit juga Neptnnus: tun roscida rivis
Ida, imae valles, suprema culmina, late
Contremuere, Phrygumque aedes, Argivaque castra:
Umbrarumqueinfra regnator pallidus alto
Exsiluit solio clamans exterritus, olli
Desuper immani terram Neptunus hiatu