In nomine Domini Amen. Ne gesta hominum sub tempore versantia oblivio secum rapiat, sagax Regum et Principum Providentia constituit ea Literarum apicibus annotationeque Testium perennare, ad perpetuam igitur memoriam Nos Casimirus Dei gratia Rex Poloniae nec non Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, nec non Culmensis, Elbingensis, Pomahorgensis[1] (sic), et Pomeraniae Terrarum Haeres et Dominus. Significamus tenore praesenti, quibus expedit, universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris, quomodo oblata Majestati Nostrae petitio pro parte circumscriptorum Oppidanorum de Antiqua Sandecz Fidelium Nostrorum dilectorum continebat, quatenus de innata Nostra clementia eisdem Literas Privilegiales per Praedecessores Nostros largitas et demum approbatas et confirmatas, favorose approbare, confirmare, renovare et ratificare dignaremur. Cujus quidem Privilegii tenor sequitur in hunc modum:
In nomine Domini Amen. Ad rei memoriam sempiternam. Quamvis Regiae Dignitatis sublimitas ex assumpto officio quoddam debito singulari teneatur suorum intendere commodis subditorum, illorum tamen magis se fatetur debitricem, quos mundi cernit disjicere delicias et ad laudes salvatoris mentes dignae contemplationis studiis elevare. Proinde nos Vladislaus Dei gratia Rex Poloniae etc. significamus tenore praesentium, quibus expedit, universis praesentibus et futuris notitiam praesentium habituris, quomodo Providi Fideles Nobis dilecti Consules Civitatis Antiquae Sandecz ad Nostrae Celsitudinis venientes praesentiam, Nobis Literas Divae Memoriae Casimiri Regis Poloniae Praedecessoris Nostri in Pargameno scriptas Sigilloque Ipsius Majestatis dependenti consignatas, et pro parte Religiosarum Sanctimonialum Abbatissae et Conventus Monasterii in antiqua Sandecz devotarum nostrarum super quadam praerogativa Iuris Teuthonici et libertatem per Ipsum Casimirum Regem Ipsis facta et concessa exhibuerunt et demonstrarunt coram Nobis, supplicantes Culmini nostro Regio humiliter et attente, ut easdem Literas approbare, ratificare et confirmare dignaremur, quarum tenor de verbo ad verbum sequitur in haec verba:
In nomine Domini Amen. Quod magnifica Regum fieri decrevit Authoritas firmum atque stabile perpetuo debet permanere.
- ↑ Znaczenia tego wyrazu (widocznie zepsutego) trudno dzisiaj odgadnąć.