Proinde nos Casimirus Dei gratia Rex Poloniae, nec non Terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Pomeraniae, Russiae Dominus et Haeres, notitiae universorum tam praesentium quam futurorum praesentibus declaramus. Quia Serenissima Princeps Neptis Nostra Charissima, Domina Constantia olim Ducissa Glogoviensis pronunc Coenobii Sandecensis, Nostrae Regiae Celsitudini humiliter supplicavit, ne homines videlicet Cives Antiquae Sandecz ad Iudicia Castellanorum traherentur adjudicandi, et ut jure suo Theutonico, super quo sunt per Ipsam ac per totum Conventum fundati et firmiter indicati, ipso jure in pace frui permitterentur. Nos itaque petitioni Ejus in hac parte acquiescentes, supradictos Cives ab omnibus jurisdictionibus Palatinorum, Castellanorum, Iudicum, Subjudicum, Officialium, Ministerialium, Instigatorum Nostri Regni, et quibusvis angariis et praeangariis Polonicis, quocunque nomine censeantur, illos ommino facimus absolutos ac liberos, immunes et exemptos, ita ut coram iis, aut aliquo eorum minime debeant respondere. In causis autem tam magnis quam pavis, capitalibus, criminalibus, puta furti, sanguinis, homicidii, incendii, sacrilegii et aliis quibuscunque, sed tantummodo unusquisque Ipsorum coram suo advocato omnibus de se querulantibus suo jure Theutonico respondebit, et ibi unusque reus prout demeruerit audaciter puniatur. Insuper quia Corpus Matris Nostrae[1] diligendae requiescit, unde ut animam ejus eo diligentius in memoria habeant. Nos de benignitate Nostra Regia in recompensam ejus Civitati Ipsarum gratanter voluimus subvenire tali sub favore: Quia quicunque ex Civibus praefatae Civitatis ad Terram scepusiensem salem ducere voluerit, illis omnibus et cuilibet Ipsorum in Zuppis nostris videlicet in Wieliczka et in Bochnia unum quemlibet Centenarium Salis pro quatuor grossis monetae usualis dari assignamus Zuppariis Nostris, qui pronunc sunt, aut qui pro tempore fuerint, firmiter injungentes hoc perpetuo inviolabiliter obsevari, et in robur perpetuum firmitatis hujus nostrae donationis praesentes Sigilli Nostri appensione duximus roborari. Actum in Sandecz Feria Quinta in Octava Corporis Christi, Anno Domini Millesimo Ducentesimo (sic) Quinquagesimo Octavo. Praesentibus his Testibus. Perillustri Tribuno Cracoviensi Wydzga Capitaneo Sandomiriensi, Wierzbięta de
- ↑ Królowa Jadwiga, wdowa po Władysławie Łokietku a matka Kazimierza Wielkiego, zmarła Klaryską w Starym Sączu 10. grudnia 1339 r. Zob. Arendy Klasztoru Starosandeckiego.