Primo. Praesentibus Reverendis Patribus et Dominis, nec non Magnificis ac Generosis, Ioanne Episcopo Vladislaviensi Cancellario, Ioanne de Brzesza (sic) Vicecancellario Regni, Andrea Odrowąż Palatino Leopoliensi, Stanislao de Cholecz[1] (sic) Castellano Leopoliensi, Nicolao de Brześć (sic) Mareschalco Regni, et aliis quam plurimis Testibus circa praemissa. Datum per manus eorundem Patrum Dominorum Suprafatorum Cancellarii et Vicecancellarii Regni nobis sincere dilectorum. Relatio ejusdem Reverendi Patris Vicecancellarii.
Nos itaque Stephanus Rex Poloniae praefatum Privilegium omniaque in eo contenta quatenus in usu legitimo extiterunt approbandum et confirmandum esse duximus, uti approbamus et confirmamus. In quorum fidem Sigillum Regni est subappensum. Datum Varsaviae Die XXII. Mensis Ianuarii Anno Domini MDLXXXIII. Regni Nostri VII. Anno. Stephanus Rex.
Nos itaque Sigismundus Rex praefatas Literas Privilegii in omnibus ejusdem punctis, clausulis et conditionibus, cum ea tamen declaratione articuli ratione salis, quod non juxta descriptionem in eo passu in originali Privilegio contentam, nec juxta restrictionem ejusdem etiam articuli per Serenissimum Casimirum factam centenarium salis praedicti Oppidani in Zuppis nostris emere poterint, verum etiam ita ipsis prout aliis quoque Mercatoribus ad coemendum salem ad Zuppas Nostras confluentibus Zupparii Nostri Centenarium Salis vendere debebunt, in quantum tamen juri communi non repugnat, approbamus et confirmamus. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die XXX. Mensis Augusti Anno Domini MDCXXI. Regni nostri Poloniae XXX. Sveciae vero XXVIII, anno. Sigismundus Rex. Locus Sigilli pensilis Regni. Paulus Ierasinski Sacrae Regiae Majestatis Socretarius.
Proinde Nos Michael Rex Poloniae productas Literas in omnibus et singulis punctis, clausulis et conditionibus approbamus et confirmamus. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die XVII. Mensis Junii. Anno Domini MDCLXXI. Regni vero Nostri II. anno. Michael Rex. Locus Sigilli pensilis Minoris Cancellariae Regni.
Nos itaque Ioannes Rex suprascriptas Literas in omnibus punctis, clausulis et conditionibus approbamus et confirmamus. In
- ↑ Błędna pisownia, jak wiele innych w tym dokumencie. Powinno być Chodecz.