Strona:Jan Sygański - Analekta sandeckie.djvu/110

Ta strona została skorygowana.

quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die V. Mensis Maii. Anno Domini MDCXC. Regni vero nostri XVI. anno. Ioannes Rex. Locus Sigilli pensilis Majoris Cancellariae Regni. Adalbertus Stanislaus Chroscinski Sacrae Regiae Majestatis Secretarius m. p.
Nos itaque Augustus Rex Poloniae supplicationi praefatae Civitatis antiquae Sandecz uti justae benigne annuendo praeinsertas Literas, nec non Privilegium Ioannis Tertii Regis Praedecessoris nostri pro celebrandis nundinis quatuor: primis pro Dominica Sexagesimae, secundis pro Dominica Judica, tertiis pro Dominica nona post Pentecosten, quartis pro Dominica vigesima post Pentecosten ante Festum SS. Simonis et Judae Apostolorum, de actu Grodnae die vigesima Mensis Martii Anno Domini MDCLXXXVIII, praefatae Civitati antiquae Sandecz datum, manu ejusdem Serenissimi Ioannis Tertii subscriptum et Sigillo Regni communitum. In omnibus praefatarum Literarum punctis, clausulis, articulis, conditionibus, nexibus, ligamentis approbandum, confirmandum et innovandum esse duximus, prout in quantum juris sunt et usus earum habetur, approbamus, confirmamus et innovamus; nundinasque binas: primas pro Dominica Conductus Paschae, alteras pro Dominica ante Festum S. Thomae Apostoli proxima, et quidem primas pro Dominica Conductus Paschae per Septimanam celebrandas eidem Civitati antiquae Sandecz ad praefatas quatuor Nundinas addidimus et adjicimus, praesentibus Literis nostris decernentes, easdem vim roburque debitae firmitatis obtinere debere. In cujus rei fidem praesentes manu nostra subscriptas Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die I Mensis Decembris Anno Domini MDCCXXII. Regni vero nostri XXVI. anno. Confirmatio Confirmationum Privilegiorum Civitati antiquae Sandecz servientium. Michael Mauricius Suski, Venator Terrae Lomzensis Sacrae Regiae Majestatis Secretarius m. p. Augustus Rex. Locus Sigilli pensilis Majoris Cancellariae Regni.
Post cujus quidem Confirmationis in Acta praesentia ingrossationem illico idem offerens originale illius rursus ad se recepit et de recepto Officium praesens quietavit quietatque praesentibus. Actum in Castro Sandecensi feria quarta post Dominicam Conductus Paschae proxima, Anno Domini Millesimo Septingentesimo Trigesimo Primo. Correxit Krodner. Locus Sigilli. Lectum per Sędzimir.
Nos itaque Augustus Tertius Rex Poloniae supplicationi praedictae Civitatis antiquae Sandecz benigne annuentes, praein-