sertas Literas jurium et Privilegiorum a Serenissimis Antecessoribus Nostris eidem Civitati gratiose collatorum in omnibus eorundem punctis, articulis, conditionibus, nexibus et ligamentis approbandas, confirmandas et innovandas esse duximus, et in quantum juris sunt et usus earum habetur, approbamus, confirmamus et innovamus; ac insuper binas itidem Nundinas: primas pro Dominica Prima Quadragesimae, secundas pro Dominica ante Festum S. Michaelis Archangeli celebrandas saepe dictae Civitati antiquae Sandecz superaddimus et adjicimus praesentibus Literis nostris, decernentes easdem vim et robur perpetuae firmitatis obtinere debere, et in fidem praemissorum praesentes manu nostra subscriptas sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die XXX. Mensis Ianuarii, Anno Domini MDCCXLIX. Regni vero Nostri XVI. anno. Augustus Rex. Locus Sigilli Minoris Cancellariae Regni. Confirmatio Confirmationis jurium et Privilegiorum Civitati antiquae Sandecz servientium. Ioannes Klossowski[1] (sic) Canonicus Cathedralis Premisliensis. Sacrae Regiae Majestatis Sigilli Regni Secretarius m. p.
Nos itaque Stanislaus Augustus Rex praedictae supplicationi Civitatis Antiquae Sandecz benigne annuentes, praeinsertas Literas in omnibus earum punctis, clausulis, conditionibus, nexibus et ligamentis approbandas, confirmandas et ratificandas esse duximus, prout authoritate nostra Regia (in quantum juris sunt et usus earum habetur) approbamus, confirmamus et ratificamus, decernentes easdem vim et robur perpetuae firmitatis obtinere debere. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas. Sigillo Regni communiri jussimus. Datum Varsaviae Die XXIV. Mensis Maji, Anno Domini MDCCLXV. Regni vero Nostri Primo Anno.
Stanislaus Augustus Rex.
Confirmatio Confirmationum jurium et Privilegiorum Civitati Antiquae Sandecz servientium.
Clemens Kozłowski Sigilli Majoris Regni protunc Secretarius.[2]
Inductum in Acta Metrices Regni.[3]
Oryginał na 4 dużych kartach pergaminowych w bibl. Dzieduszyckich we Lwowie. Wszystkie tytuły Stanisława Augusta Po-