sum est nobis id negotii ad Venerabile Capitulum Ecclesiae nostrae Cathedralis Cracoviensis referre. Quod re ex nobis intellecta designavit e medio sui certos revisores, nempe Venerabiles Paulum Gosliczki et Albertum Szidlowski Canonicos Cracovienses, quibus negotium dedit, ut ad Oppidum illud venientes, diligenter inquirerent, an illa decima maiori pretio vendi non posset, omniaque quae opus essent reviderent; quam quidem inquisitionem et revisionem illi talem fecerunt, qualem fides et integritas illorum postulare videbatur. Ex quorum relatione hoc idem Venerabile Capitulum primum cognovit, Oppidanos praedictos antiquae Sandeciae cum a prima Oppidi fundatione[1] sexaginta laneos agri, ex quibus decima ad Episcopum spectabat, habuissent, nunc quadraginta tantum habere, eamque agri diminutionem partim propter duorum fluminum rapidorum et violentorum Dunaiecii nimirum et Popradi impetum, qui inundatione et violentia sua permultum fundi Civilis absorbserunt, partim etiam propter nonnullorum laneorum in certorum praediorum usum conversionem factam esse. Deinde intellexit etiam ex certis et fidedignis documentis, hanc ex agris Oppidi decimam ad Episcopi mensam spectantem semper sexaginta marcis seu Centum florenis polonicis solutam esse. Quae cum ad nos Venerabile Capitulum retulisset, simulque nobis ostendisset, et propter causas suprascriptas, et propter soli parvam et exilem fertilitatem eius decimae pretium satis iustum esse. Nos re tota bene examinata et expensa, petitioni Civium antiquae Sandeciae ea de decima ad nos facta acquiescentes et annuentes, eamque iuxta antiquam consuetudinem singulis annis Centum florenis Polonicis pro festo sancti Joannis Baptistae solvendam nobis et Reverendissimis Successoribus nostris temporibus perpetuis constituimus et concessimus. Statuimusque et concedimus praesentibus litteris nostris, idque de Reverendorum et Venerabilium Fratrum nostrorum Ecclesiae Cathedralis Cracoviensis Praelatorum et Canonicorum voluntate et consensu. Ea tamen conditione, ut et Contributionem publicam et alia omnia onera non ex his Centum florenis, sed ex suo perpetuis quoque temporibus pendant et solvant, neque ullas amplius causas vel damnorum per inundationem fluminum vel malam excrescentiam et proventum frugum in excusationem adducant, quod se facturos receperunt. Promittentes
- ↑ Rok założenia Starego Sącza niewiadomy wcale; pierwszą wzmiankę napotykamy o nim w XII. wieku. Zob. mój szkic historyczny: Nowy Sącz jego dzieje i pamiątki dziejowe rozdz. I.