res efficiantur; unde Reipublicae commoda et emolumenta augeri, ac privatorum quoque industria in excellentioribus quibusvis et Mercaturis et artificiis, ad omnem vitae honeste degendae rationem tractandis, non minus Reipublicae commodo, quam et privatorum cuiusque facultatum incremento excolli possit. Quamobrem cum exhibitae Nobis essent literae pergameneae, quibus Divi olim Praedecessores Nostri Poloniae Reges, Sigismundus quidem Primus Avus Noster desideratissimus Veteri Sandeciae Civitati, haereditariae Religiosarum ac Deodicatarum Virginum Monasterii Ordinis Sanctae Clarae in ea ipsa Civitate consistentis, Nundinas seu Fora annua duo, Stephanus vero tertium et unum septimanale certis diebus ac temporibus celebranda attribuerunt et elargiti sunt. Supplicatum nobis nomine eiusdem Civitatis Veteris Sandeciae, ut quandoquidem certas ob causas istius celebrandarum Nundinarum libertatis ac praerogativae in usu hactenus usque non fuerit, neque quicquam ex iis ad effectum perductum sit, eandem illi immunitatem ac praerogativam de novo ex benignitate Nostra Regia clementer conferre et concedere dignaremur. Nos uti omnia Maiorum Nostrorum laudabilia exempla imitanda Nobis proposuimus, ita commoda Civium promorere gratiamque ac beneficentiam Nostram ipsis testari cupientes, in praesentia id quoque dictae Civitati Veteri Sandeciae, quo ad meliorem formam et conditionem deveniat maioraque inde capiat incrementa, deferendum atque de novo dandum et concedendum putavimus. In ea itaque Civitate Veteri Sandecensi Nundinas seu Fora annua tria, primum quidem pro festo Sanctissimae et Individuae Trinitatis, alterum pro festo Nativitatis Beatissimae Virginis Mariae, tertium vero pro Festo Sanctae Elisabethae, et septimanale forum seu Mercaturam singulis septimanis, feriis secundis diebus videlicet Lunae, perpetuis temporibus celebrandum instituimus ac indicimus. Pro quibus quidem Nundinis et Foro Septimanali, ut omnes et singuli Mercatores aliique cuiuscunque status, sexus, conditionis et nationis homines illi fuerint, ad eam ipsam Civitatem temporibus constitutis, causa emendi, vendendi, res pro rebus, merces pro mercibus permutandi, pecora omnis generis pecudesque venumadducendi, atque alia quaevis licita negotiationum genera exercendi convenire possint et valeant, plenam atque omnimodam praedictae Civitati Veteri Sandecensi damus potestatem, modo id sine detrimento ac praeiudicio Vicinarum Civitatum et Oppidorum circum quaque existentium fiat. Omnes autem ad Nundinas superius nominatas et forum septimanale homines venientes, tam in eundo quam in redeundo,
Strona:Jan Sygański - Analekta sandeckie.djvu/93
Ta strona została skorygowana.