gibus Poloniae Civitati huic benigne concessa et per Serenissimum olim piae memoriae Vladislaum IV. Fratrem Nostrum desideratissimum confirmata, per certos Consiliarios Nostros coram Nobis produxissent humillimeque Nobis supplicassent, ut eadem omnia privilegia una et consuetudines ipsorum auctoritate Nostra regia approbare, ratificare et confirmare dignaremur. Nos, etiamsi in hoc felici Coronationis Nostrae Conventu, omnia iura libertates et praerogativas universis Regni Ordinibus Civitatibusque et Oppidis ac subditis Nostris generaliter omnibus litteris Nostris abunde approbaverimus, tamen iustae huius Civitatis Novae Sandecz supplicationi benigne annuentes eiusdem Civitatis omnia et singula iura, privilegia, litteras, decreta, libertates, immunitates, praerogativas, exemptiones, plebiscita, consuetudines et alias quasvis observationes iuris magdeburgensis, quo ipsi antiquitus gaudent et utuntur; omnes denique proventus, obventiones et alia quaevis commoda praefatae Civitati Novae Sandeciae spectantia, a defunctis in Domino Serenissimis Antecessoribus Nostris Poloniae Regibus data, concessa et emanata, nullis penitus exceptis aut exclusis, non secus atque hic omnia in genere et specie de verbo ad verbum in suo tenore descripta forent, in omnibus et singulis eorum punctis, clausulis, articulis, nexibus, ligamentis et conditionibus approbanda, innovanda, confirmanda et ratificanda esse duximus, prout litteris hisce Nostris peculiaribus, in quantum iuris communis rationes sinunt, et usus eorum habetur approbamus, innovamus, ratificamus et confirmamus praesentibus, eaque omnia vim et robur debitae et perpetuae firmitatis semper obtinere debere, et ab omnibus, quorum interest, observari volumus. In cuius rei fidem praesentes manu Nostra subscriptas sigillo Regni communiri iussimus.
Datum Cracoviae in Conventu Regni generali felicis Coronationis Nostrae, die 30. mensis Ianuarii Anno Domini 1649, Regnorum Nostrorum Poloniae et Sueciae primo anno.
Oryginał pergaminowy z pieczęcią majestatyczną, wiszącą na grubym czerwonym jedwabnym sznurku, w blaszanej puszce, spłonął 17. kwietnia 1894 r. wraz ze 100 przeszło innymi oryginalnymi dokumentami.
Michał Korybut zatwierdza przywileje poprzedników swoich: Zygmunta Augusta, Władysława IV. i Jana Kazimierza, nadane Sączowi względem kruszców i soli, w Warszawie 28. lutego 1670 r.