Cracoviensis, Sandomiriensis, Syradiae, Lancitiae, Kuiaviae, Pomeraniaeque dominus et haeres.
Significamus tenore praesentium quibus expedit universis praesentibus et futuris harum notitiam habituris. Quia ex matura deliberatione attentisque studiosis servitiis, quibus nobis regnoque nostro nobilis Bernardus Janussius dictus Wierzbięta miles noster bene mereri placuit, agrum seu agros nostros liberos ante civitatem nostram Sandecensem post fluvium dictum Kamienica iacentes, circa viam seu stratam versus Zabelce per fluvium Olbinka tendentem usque ad rivulum seu limites dictae villae Zabelcze, qui rivulus incidit fluvium Dunaiecz ex una, et sic supereundo dicto rivulo usque ad summum unde rivulus derivatur in monte, a rivulo vero recto tramite ad viam, quae tendit a villa dicta Roszkowice, et hac via seu strata directe ad fluvium Kamienica dictum, ex altera parte praedicto militi nostro Ianussio eiusque posteris cum omni iure, iurisdictione, proprietate et titulo haereditario, prout soli tenuimus, damns, donamus, temporibus perpetuis. Ad quos quidem agros superius denominatos addimus et donavimus silvam nostram liberam post fluvium Olbinka dictum, inter rivos Nascieszowa dictos prope villam Janussowa ad rivulum madidum, et hoc rivulo ad summum verticem a rivulo videlicet praedicto per summitatem montis ad rivum Januszowska dictum, quo inferius transeundo ad fluvium Olbinka, eodemque Olbinka fluvio infra descendentes usque ad rivulum Nascieszowa dictum, cum omnibus dictorum fluviorum utrorumque partium, scilicet Kamienica Olbinka et Nascieszowa, in quibus quidem fluviis superius descriptis licebit liberumque erit praedicto Janussio eiusque posteritati, videlicet obstacula molendina et alia quaevis necessaria ac etiam in fundo praedicto tabernas pro usu suo sine civili ac quolibet alio impedimento construere et aedificare. Quos quidem agros et sylvas per praedictum militem Bernardum eiusque posteros tenendum, utifruendum, paciflce possidendum, dandum aut vendendum, alienandum ac pro usu suo suorumque posterorum libere convertendum. Praeterea bona praedicta terrestria, ut praemissum est, per nos donata eorumque omnes possessores ab omnibus et cunctis, quocunque videntur nomine, contributionibus et exactionibus ac quibusvis servitutibus nostris absolvimus liberosque temporibus perpetuis pronuneiamus, praeter necessitates bellicas, prout caeteri nobiles in regno nostro servire tenentur, super ipsum militem et omnes dictorum bonorum possessores reserva-
Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/766
Ta strona została przepisana.