prima eminencia sen cingulo clippeum, in cuius clippei medio acervus in quatuor statuis obtinens, a sinistris vero turris similis omnino apparebat. Subtus vero paviinenti vel scabelli prefate ymaginis Sancti Stanislai quoddam stallum, et in eodem stallo quedam ymago cappata flexis genibus capite inchnato, quasi ad orandum episcopalis apparebant. In circunferencia vero sigilli cruce preposita hec dicciones litteris textualibus sculpte † S. Petri, iuris utriusque doctoris, episcopi Cracoviensis Sedis apostolice prothonotarii, legebantur. A tergo vero sigilli eiusdem aliud contrasigillum fuerat inpressum, in cuius sigilli medio clippeus, et in clippeo eodem acervus in quatuor statuis pendens apparebat, in circumferencia vero contrasigilli eiusdem hec dicciones litteris textualibus sculpte: Sigillum Petri, episcopi Cracoviensis, legebantur. Tenor autem privilegii predicti est talis:
In nomine Domini Amen. Ne vetustate temporis humani actus insignes naufragium nubilo oblivionis novercentur, scripture perhennis vigore et testium adminiculo opportunum recipiunt firmamentum. Et proinde noverint universi presencium noticiam habituri, quod coram nobis Petro, dei gracia episcopo Cracoviensi, providus et honestus vir Langzidel, civis Cracoviensis constitutus, considerans, quoniam conditoris rerum omnium irreprehensibilis providencie altitude, subditis suis non ob id solum affluenciam bonorum contulit, ut dominarentur in eisdem, sed ut magis ipsi sibi de suis impartirent, sane cupiens cunctis desideriis et intimis suis, dum in membris corporeis vigor mentis viget racioque eius inentem regit, quam universalis propago, que reges et potentatus seculi absorbuit et absorbet. Plerumque langor obnubilat, quod non solum rerum temporalium, verum eciam sui ipsius cogit ipsa langoris vehemencia oblivisci, huiusmodi humane condicionis inevitabile debitum memorans, quod nihil cercius est morte, et nihil incercius hora mortis, singularium virium suarum inclinacione prevenire zelo charitatis, et amplioris devocionis uberiorique gracia ex debito, quo precepto Domini imperatur: estote parati, nescitis enim, quando tempus sit, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ad opera pietatis et divini cultus augmentum, ob remedium peccaminum progenitorum ipsius atque suorum, et pro salute animarum eorundem tanto diligencius assurgens, quanto magis dicto precepto Domini ad hoc excitatur. Ad honorem laudem et gloriam omnipotentis Dei nostri creatoris, et gloriosissime Virginis Marie genitricis Domini nostri Jeshu Christi, gloriosissimorumque apostolorum eius atque specialiter