ciente ordinata, statuta, decreta et indulta per nos existunt, sic quoque rite et racionabiliter facta, nos Petrus episcopus prefatus auctoritate nostra ordinaria confirmamus, ratificamus et presenti privilegio perpetuo tenenda et observanda roboramus. Ad cuius evidenciam pleniorem presentes scribi et sigilli appensione fecimus roborari.
Actum et datum Cracovie in curia nostra episcopali, in crastino visitacionis Sanete Marie Virginis gloriose. Anno Domini millesimo quadringentesimo. Presentibus reverendis, venerabilibus ac honorabilibus viris dominis, Stephano episcopo Ceretensi, Mscislao abbate monasterii Tyniciensis, Andrea praeposito Wladislaviensi, Otthone scolastico, Joanne Szafraniec, Joanne de Woynicz canonicis Cracoviensibus, ac aliis fide dignis testibus ad premissa.
Post cuius quidem privilegii presentacionem et publicacionem prefatus dominus Langzydel petivit ipsum privilegium per me in exemplar publicum et presens instrumentum transsummi et exampliari. Quod quidem privilegium ego transsumpsi et exampliavi auctoritatemque ordinariam officii mei thabellionatus apposui et appono atque decretum, quod huic transumpto detur et fides plenaria adhibeatur de cetero in indiciis et extra tamquam originale privilegium predictum appareret. Acta sunt hec anno indiccione pontificatu mense die hora loco, presentibus cireumspectis viris, magistro Nicolao de Wyslicia, Johanne Peczczyn civibus Cracoviensibus, Paulo Pauli de Borowo, clerico Gneznensis diocesis notario publico, et aliis quam pluribus testibus fide dignis, ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
S. N. Et ego Blasius Laurencii dicti Nowek de Opatowecz, clericus Cracoviensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius prefati privilegii presentationi, publicacioni, transsumpto, peticioni ac aliis omnibus et singulis premissis, dum sic, ut premittitur, agerentur et fierent, una cum prenominatis testibus presens interfui, eaque omnia sic fieri vidi et audivi, dictumque privilegium in presens transsumptum exemplar transsumpsi, nil addens vel minuens, quod sensum mutaret vel variaret intellectum, preter quod forte litteram vel sillabam, et facta collacione diligenti de privilegio predicto, ad hoc transsumptum inveniens recte et per omnia concordare, in hanc publicam forniam reddegi, meque huic subscripsi signo et nomine meis solitis consignavi, rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum.
Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/772
Ta strona została przepisana.