In Nomine Domini Amen. Nos Sigismundus Dei gratia Poloniae Rex, Magnus Dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, nec non terrarum Cracoviensis, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Culmensis, Elpinensis, Pomeraniae, Mazoviae Dominus et Haeres.
Significamus tenore presentium quibus expedit universis. Quia nomine universitatis vicariorum eeclesiae collegiatae sandecensis exhibitae fuerunt coram nobis literae infrascriptae sub titulis et sigillis duobus, altero olim Joannis Episcopi, altero vero Capituli Cracoviensis, appensis editae in pergameno scriptae, per mutationem molendinorum pro macellis et e contra, nec non relictam vicariis ipsis eorumque antecessoribus facultatem liberam molendi in molendinis praedictis frumenta sua sine prestatione mensurarum in se continentes, supplicatumque fuit deinde nobis, ut easdem literas propter vetustatem illarum innovari mandare authoritate nostra regia approbare et confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum tenor de verbo ad verbum hic sequitur et est talis:
In Nomine Domini Amen. Nos Joannes divina et apostolicae sedis providentia Episcopus et Capitulum Ecclesiae Cracoviensis notum facimus universis praesentes literas inspecturis, quod accedentes ad nostram praesentiam in capitulo generali honorabilis vir dominus Wroblinus, canonicus et frater noster, ac Georgius advocatus civitatis nostrae Novae Sandecz, pro se et vice Nicolai sui avunculi advocati ibidem nobis humiliter supplicaverunt, ut concordiam inter eos super molendino ecclesiae parochialis in Sandecz pro se et vice Nicolai certis reditibus permutato, iuxta modum infrascriptum dignaremur nostro authentico consensu et literarum nostrarum munimine roborare, instrumentum huiusmodi concordiae producentes in nostri medium tenoris ipsius:
In Nomine Domini Amen. Nos Wroblinus canonicus et officialis cracoviensis, plebanus, nec non Nicolaus et Georgius advocati sandecenses, ad universorum quibus expedit notitiam et ad perpetuam in memoriam deducimus per praesentes. Quod dum dudum a tempore fundationis civitatis Novae Sandecz praedictae inter plebanos et advocatos quondam, qui fuerunt pro tempore, super fundo molendini ecclesiae parochialis Sancti Adalberti prope ipsam
decka: „Hedvigis, uxor relicta Vladislai Loctici, regina Poloniae et domina sandecensis“. Przyjęła habit zakonny między rokiem 1337—1389, umarła w Starym Sączu 10. grudnia 1339 r. (Balzer: Geneal. Piastów, tabl. V. nr. 2. 12).