questi fuerunt coram nobis vicarii ecclesiae collegiatae sandecensis praedictae, quod generosus Joannes Pieniążek, capitaneus sandecensis, praedictos coegisset, supplicando nobis, ut illos in usu praeinsertarum literarum per eos hactenus in continuata observatione habito conservare ad praestationemque mensurarum in praedictis molendinis faciendam cogi non permitiere dignaremur. Nos auditis partium propositionibus et responsis decrevimus et decernimus, eosdem vicarios ecclesiae collegiatae sandecensis ac corum singulos modernos et pro tempore existentes vigore literarum permutationis praeinsertarum per nos eis confirmatarum a praestandis mensuris de frumentis ipsorum omnis grani in praefatis molendinis nostris sandecensibus debere esse perpetuo immunes et exemptos. Mandavimus et mandamus capitaneo nostro sandecensi, generoso Joanni Pieniążek, moderno et cuicunque pro tempore existenti, ut eosdem vicarios in eadem immunitate conservet ad praestandas mensuras praedictas a frumentis cuiuslibet grani deinceps eos non compellat compellique non faciat, sed in usu et observatione debita praefatarum literarum eonservet. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum.
Datum Cracoviae fer a secunda in vigilia festi Exaltationis Sanctae Crucis. Anno Domini 1535, regni vero nostri anno 29. Praesentibus Reverendis in Christo Patribus et Dominis, Petro de Tomice cracoviensi et regni nostri vicecancellario, Joanne Latalski posnaniensi, Joanne Czarnkowski vladislaviensi, Andrea Cricio plocensi, Joanne Choienski praemysliensi, Jacobo de Buczacz chelmensi, Joanne Dantisco culmensi, Petro de Gamratis cameneciensi episcopis, nec non verierabilibus magnificis ac generosis, Andrea de Tenczyn castellano cracoviensi, ac belzensi chelmensi rathnensi et krasnostavensi capitaneo, Luca de Gorka posnaniensi et capitaneo Majoris Poloniae, Petro Kmitha de Wisnicze sandomiriensi, mareschalco regni ac cracoviensi scepusiensi praemysliensi et colensi capitaneo, Joanne Koscielecki lanciciensi ac slochoviensi et thucoliensi capitaneo, Joanne de Tenczyn lublinensi marschalco curiae nostrae, Nicolao de Pilcza belzensi, Spytkone de Tarnow radomiensi, regni nostri thesaurario ac krzepicensi brzeznicensi et krzeszoviensi capitaneo, Nicolao Wolski voinicensi, serenissimae Bonae reginae coniugis nostrae charissimae curiae magistro, ac sanocensi landzkorunensi lomzensi et visnicensi capitaneo, Petro Opaliński landensi, serenissimi filii nostri domini Sigismundi secundi regis Poloniae curiae magistro, Severino Boner zarnoviensi, zuppario ac magno procuratore nostro cracoviensi,
Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/794
Ta strona została przepisana.