Warzecha, pro tunc vicarium sandecensem, apud nobilem olim Mathiam Schila fuit emptum et comparatum, universitati vicariorum praedictorum sandecensium est invisceratum, annexum, adscriptum et incorporatum, et aliis rationabilibus permoti causis, decrevimus et praesentibus decernimus, ac perpetuo adiudicamus praedium praefatum cum agris et rubetis eidem universitati vicariorum et in adscriptionem seu incorporationem immunitati ecclesiasticae, quantum ad id, quod iurisdictionem spiritualem attinet, et non ad onera nostra regalia et civilia consentimus, perinde ac si in principio noster accessisset consensus, ita tamen quod salva sint onera realia et personalia nostra regalia seu civilia in et ad dicta bona seu ipsorum possessores ab antiquo imposita. Nam ne adimatur civitati, quod suum semper erat, volumus, ut in iurisdictione civili id, quod semper fuit, permaneat, ei enim decreto nostro praesenti nolumus derogari, quodque praefata universitas vicariorum sandecensium teneatur quotannis solvere tres marcas pecuniarum praedicatori Polonorum moderno et in futurum pro tempore existenti de praedio praefato. Insuper decernimus, quod ipsi vicarii in fluvio seu torrente, qui ex fluvio Kamienica defluit, non poterint nec debent in ripa eius exstruere officinam cultrorum faciendorum, seu falcium vulgariter Schlosarnici seu Hamry, absque nostra speciali admissione et consensu. Praefatis vero proconsuli et consulibus sandecensibus occasione dicti praedii silentium perpetuum imponimus decreto praesenti mediante, relicta tamen iurisdictione, quam superius servavimus, harum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum.
Datum Cracoviae feria sexta post festum sancti Petri ad Vincula proxima. Anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo secundo, regni vero nostri anno trigesimo sexto.
Samuel Episcopus Plocensis Vicecancellarius.
Relatio Reverendi in Christo Patris Domini Samuelis Macieiowski, Episcopi Plocensis et Regni Nostri Poloniae Vicecancellarii.
Kopia z XVI. wieku. Eccles. colleg. sandec. privil. et jura. vol. I. p. 15—16.
Zygmunt August za wstawieniem się Samuela Maciejowskiego, biskupa krakowskiego i kanclerza wielkiego koronnego,