sequia beneque merita, quibus sese ei tam in prosperis quam in adversis reddidit commendata, ex nunc de facto de manu in manum bona mobilia omnia, videlicet argentum, aurum, pecuniam, mercantias omnes, pannum debitaque universa, chalybem Lublini, nullis exceptis tanquam bona, non ex successione aliqua devoluta, sed proprio labore invicem acquisita, dono irrevocabili et perpetuo dat, donat, inscribit, prout ex nunc dedit, donavit et inscripsit, omnes suos amicos, propinquos, quoscunque cognatos alienando proculque semovendo, ita quod ad eadem bona mobilia nullum ius habebunt, sed ipsa, uti vera domina, secundum suum beneplacitum absque illorum contradictione, ubi voluerit, convertet et secundum voluntatem suam ordinabit. Ex quibus bonis mobilibus nulli respondere nec quidquam dare debebit.
Item idem testator legavit et dono donavit post mortem suam et uxoris suae dominis vicariis sandecensibus, circa ecclesiam collegiatam parochialem Sanctae Margarethae in civitate Sandecz, duas quadras agri in laneis civilibus situatas, penes agros dominorum vicariorum existentes, cum omni iure, dominio, proprietate et propinquitate tenendas, habendas et possidendas, utifruendas, onerans ipsorum conscientias, ut qualibet septimana feria sexta missam de Passione Domini: Introitum humiliavit cum passione egressus Jesus, orationem pro anima benefactoris defuncti imponendo. Idem testator recognovit, quia pauperibus, in hospitali Sancti Spiritus in civitate Sandecensi degentibus, praedium post ecclesiam Sancti Adalberti in suburbio cum agris reliquis, cum horto circa eiusmodi praedium iacente post mortem suam et suae uxoris, cum omni iure et dominio, proprietate et haereditate dedit, donavit perpetuo et in aevum, tenebunt, possidebunt et utifruentur nulla contradictione quorumque amicorum obstante, et tenebuntur pro anima tam ipsius quam uxoris Deum exorare. Item idem testator recognovit praedicatori moderno et pro tempore existenti circa ecclesiam parochialem Sanctae Margarethae partem dealbatorii, alias Blechentel, post mortem suam et uxoris suae dedit, donavit et inscribit. Qui praedicator et pro tempore existens debebit et sub conscientia oneratur post concionem, quolibet die dominico de anno in annum, ad populum pro oratione in communi pro anima tam ipsius quam uxoris suae exhortationem facere, ut Deum orent, quamdiu cathedra praedicatorum in Sandecz durabit et caetera omissa, quae non spectant. Idem testator concludens hoc testamentum, ut in suo robore permaneret, propter Deum rogavit generosum dominum Stanislaum
Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/812
Ta strona została przepisana.