turis praesentium notitiam habituris significamus. Quia nos attendentes nobis et universo gregi, in quo nos Spiritus Sanctus posuit episcopum regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, Anno Domini 1597 die 19. augusti Sandeciam venientes visitationem ecclesiae collegiatae sandecensis fecimus, ubi inspectis omnibus et singulis factaque diligenti inquisitione de iis, quae agerentur tam in clero quam in populo, correctis quae correctione indigebant, reformationem quam scilicet de templo, de supellectili ecclesiastica, de divinis officiis, praelatis, canonicis, et vicariis aliisque ecclesiae ministris, religiosis, fraternitate, hospitalibus et populo fecimus, quam ab omnibus teneri et servari in virtute sanctae obedientiae et sub poenis canonicis districte praecipimus.
Quia ex antiqua consuetudine ad dominos consules sandecenses pertinet fabricam istius ecclesiae omnemque eius cultum et ornatum curare, quo nomine legata, sepulturas et collectas oeconomi ab eis dati recipiunt. Ideo monemus illos et in remissionem peccatorum iniungimus, ut pro sua pietate in Deum et in eum locum, in quo corpora ipsorum sepeliuntur, studio de cemeterio ecclesiae istius muro cingendo serio cogitent, tectaque ecclesiae sancta conservent. In quam rem, quo sumptus uberior haberi possit, statuimus, ut a sepulturis, quae in ecclesia fient, duo floreni pro ecclesia more aliarum ecclesiarum dioecesis nostrae cracoviensis solvantur. Praedicator vero in concionibus suis hortetur populum ad collectas et eleemosynas in hoc tam pium et necessarium opus contribuendas. Scholae similiter, quae est civitatis seminarium, domini consules curam habeant, et scholaribus cellas exedificent, ne per hospitia vagentur sine disciplina et officia ecclesiastica negligant.
Vicecustos curabit, ut altaria a pulveribus aranearumque telis et aliis quisquiliis et immunditiis extersa sint, paramentisque diversorum colorum secundum praescriptum Missalis Romani insternantur. Idem pavimentum templi singulis septimanis per campanatores purgare mandabit.
Oleum sacrum de ecclesia cathedrali singulis annis, sub testimonio acceptatum et obsignatum, per sacerdotem vel clericum deferatur, inde alii in parochias et alias ecclesias simili modo accipiant. Quod non cum Venerabili Sacramento, sed in alio loco separatim servari debet.