Exposuerunt nobis Domini Consules Sandecenses, quod per multos annos populus sandecensis famem verbi Dei patiebatur, propterea quod tenuis esset provisio praedicatoris, supplicaruntque nobis, ut custodiae, quae iuris patronatus illorum est, officium praedicationis annectere dignaremur. Quorum supplicationibus inclinati atque ecclesiae ipsi consultum esse cupientes, statuimus et ordinamus, ut custodiae perpetuo sit annexum officium praedicaturae, et ad eam nullus praesentari aut institui possit, nisi qui sit idoneus ad praedicandum, et hoc officium vellet obire. Ut autem custos adiutorem laboris habeat, qui horis pomeridianis doctrinam christianam docere, et diebus etiam festis interdum praedicare sit obligatus, censum praedicatoris germanici pro vicepraedicatore incorporamus et altare Sanctissimae Trinitatis.
Praelati et canonici capitulum generale celebrent singulis annis pro festo Sanctae Margarethae, cui omnes interesse tenentur, sub poena iam olim in constitutionibus synodalibus contra negligentes sancita et in fundatione descripta.
Domum dignitati aut canonicatui sui antiquitus annexam quisque manu teneat tanquam propriam. Qui domum collabi passus fuerit, per annum a beneficii sui administratione sit suspensus, et proventus annui pro domo reficienda convertantur per ordinarium ad delationem capituli.
Et quia aliquot domus penitus sunt desolatae, monemus omnes et singulos, ut intra triennium aedificandas curent: primumque et secundum annum pro materia neeessaria comparanda, tertium pro aedificanda habeant.
Qui in hac visitatione nostra non comparuerunt, nec se legitime excusaverunt, eorum fructus annuos pro fabrica domorum ad illos pertinentes annectimus. Veteri consuetudine receptum deprehendimus in hac ecclesia, quod feria quinta magna publice poenitentes per officialem nostrum reconciliantur: id propter maiorem reverentiam cum assistentia dominorum abbatis, praelatorum, canonicorum et vicariorum solenniter fieri in posterum praecipimus.
Domino custodi moderno, et Stanislao a Szczepanow vicario exaininatis et approbatis, facultatem damus audiendi confessiones, etiam in casibus sedi ordinariae reservatis, exceptis iis, quos pro nobis specialiter reservavimus in synodo dioecesana praeterita, qui habeant Bullam Coenae Domini et diligenter videant, ne quem in casibus Sedi Apostolicae reservatis per errorem absolvant. Canones poenitentiales memoria teneant, ut singulis criminibus congruam satisfactionem iniungere valeant. Simulque ipsis poenitentibus, ut
Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/819
Ta strona została przepisana.