promptius et libentius, quod illis iniungitur, praestent diligenter exponere, quae benigne hodie ecclesia sancta gravissimas antiquorum canonum poenas in mitiores commutandas esse censuerit.
Singulis diebus dominicis et feriis sextis mane in sedibus confessionalibus sedebunt, ut poenitentes occasionem confitendi paratam habeant, et dum confessione audienda occupabuntur, pro praesentibus in choro censeri debent.
Vicarii officiis ecclesiasticis et curae animarum diligenter intendant iuxta statuta sua contra negligentes procedendo.
In matutino et vesperis omnes interesse teneantur, reliquas horas quaterni decantent. Gravem corruptelam per vicarios in eam ecclesiam introductam fuisse deprehendimus, ut ad vicariatum nullus reciperetur, nisi per annum in probatione steterit, qua tam longa probatione multi boni et idonei sacerdotes deterrebantur, itaque statuimus et ordinamus, ut ad instar aliarum ecclesiarum collegiatarum per quatuor tantum septimanas quisque probari sit obligatus, quo tempore diligenter examinaretur an bene intelligat rubricas Missalis, Breviarii et Agendae. Censum sexdecim marcarum pro institutionibus fundatis per venerabilem olim Mathiam de Brzeznica, custodem sandecensem, de consensu dominorum consilium sandecensium uti patronorum, communitati vicariorum incorporamus, ratione cuius census missam in aurora singulis diebus legant propter laborantes et familiam, quatuor missas ex fundatione duas autem ex aliis obligatis suis cum commemoratione fundatoris. Diebus praeterea festivis et solemnibus chorum regent per duos e communitate sua.
Questi sunt multi e populo in audiendis confessionibus, in communione ad infirmos deferenda, baptizandis parvulis, magnam negligentiam a vieariis committi, propterea quod unus et idem sacerdos maturam missam tenetur cantare et (ultra) haec omnia Sacramenta administrare. Proinde statuimus, ut in posterum unus sit ex vicariis deputatus ad missam in aurora legendam, alius ad missam parochialem cantandam, tertius ad missam maturam, qui et Sacramenta administrare tenebitur. Eo vero occupato alii Sacramenta prompte et cum charitate administrent.
Confessiones nullus ex vicariis audiat, qui per nos aut officialem nostrum ad id per examen idoneus non fuerit iudicatus