Strona:Jan Sygański - Historya Nowego Sącza.djvu/821

Ta strona została przepisana.

et licentiam in seriptis non obtinuerit. Forma absolutionis omnes una utantur, quae est in sacerdotali seu Agenda annotata.
Curare debent vicarii, ut in spiritu lenitatis poenitentes suscipiant, Sacramentaque alia populo cum omni charitate administrent, ne sint morosi, ne verbis asperioribus aliquem deterreant, quemadmodum hactenus faciebant. Pro administratione Sacramentorum nil omnino quovis modo petant exigantque, quia vitium Simoniae est. Sponte autem oblata vel ex consuetudine dari solita post administrationem Sacramentorum licite recipere possunt atque etiam repetere.
Capitula singulis septimanis faciant, in quibus errores fraterni corrigantur negligentiaeque notentur, ut circa divisionem proventuum communium commodius per detractionem portionum negligentes puniantur. Si quid difficilius inter eos emerserit, ad praelatos residentes referant.
Mulieres suspectas in domum suam ne admittant, quodsi honesta aliqua mulier venerit, ante ostium vel domi aperto ostio et socio adhibito expediatur. Domus claudatur semper tempestive et ideo prohibemus, ne quis habeat clavem privatam ad aperiendam domum, sed una sit clavis communis, quae clausa domo seniori reddatur.
Monemus vicarios, ut conversatione, sermone et scientia populo praeeant, memores eius, quod scriptum est, sancti estote, quia et ego sanctus sum, et iuxta Apostoli vocem, nemini dent ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium eorum, sed in omnibus exhibeant se sicut ministros Dei, ne illud Prophetae dictum impleatur in eis: Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem.
A crapula et ebrietate, choreis, tabernis, lusibusque abstineant. Qui tabernas visitasse, choreas duxisse, lusisse, aut ebrius fuisse deprehensus fuerit, pro prima vice unius diei, pro secunda unius septimanae, pro tertia unius mensis carcere puniatur, pro quarta excludatur.
Vocati ad prandia civium aut coenas, ne diu morentur, meminerint incumbere sibi onus comparere in ecclesia coram Deo, et orantes pro populo dicto igitur gratias, statim discedant. Sermo illorum sit ad aedificationem, ut ii, qui eos pascunt, se item ab illis spiritualiter pasci intelligant.
Aegros visitent ac verbo Dei consolatos inducant ad poenitentiam et Eucharistiae Sacramentum percipiendum, ad disponendum domui suae, uxori, liberis, familiae, persolvendum mercedes, ad resti-