tivitatis S. Joannis Baptistae, item in diebus Apostolorum, videlicet Mathiae, Philippi et Jacobi, Petri et Pauli, Jacobi maioris, Bartholomaei, Mathaei, Simonis et Judae, Andreae, Thomae et Joannis Evangelistae et Divisionis Apostolorum. Item in diebus Martyrum, B. Stephani, Laurentii, Adalberti, Stanislai. Item Confessorum, Martini, Nicolai. Item Margarethae, Mariae Magdalenae, Elisabethae, Hedvigis, Catharinae, Agnetis, Dorotheae. Item in festo Omnium Sanctorum. Item in diebus Beatorum Marci et Lucae Fvangelistarum, et quatuor Doctorum, Gregorii, Ambrosii, Augustini et Hieronymi. Item in Anniversario Dedicationis Ecclesiae.
Ne inter sacerdotes ecclesiae collegiatae et religiosos lites et controversiae ferantur, authoritate nostra ordinaria et apostolica hac in parte specialiter per breve Sanctitatis Suae nobis coneessa praecipimus, ut religiosi iuxta exemplum, quod incipit Cathedra, de Sepult... de Privilegiis se conservent.
Provisores hospitalium meminerint, se patiperum curam suscepisse, de quibus a Christo dictum est: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. Sint ergo patres illorum, illorum non sua commoda quaerant, de illis illorumque miseria sublevando serio cogitent, ut cum defecerint, recipiantur in aeterna tabernacula. Singulis annis rationem faciant de perceptis et expensis in praesentia praepositi, sub poena excommunicationis.
Praepositus hospitalium per se vel per alios sacerdotes debent unumquemque pauperem, cum in hospitale deducitur, in primis et ante omnia de religione eius explorare et ad confessionem de peccatis faciendam inducere. Quam si intra triduum non fecerit, de hospitali eum ejiciant.
Singulis item diebus per se vel per sacerdotes suos pauperes invisere tenentur et ad patientiam atque orationem pro benefactoribus faeiendam eos exhortari. Diebus quoque dominicis et festivis iis, qui decumbunt, annuntiare Evangelium, loca illorum aspergere aqua benedicta et confessionem generalem cum eis dicere.