Quo pacto salutifero Alberthus Zlothek, Stanislaus Fod, Andris Wanglarz ac...[1] fraternitatis mellificum[2] sub parochia ecclesie i Grebow degentes divinitus excitati, sue salutis cupientes adipisci medelam... missis, elemosinis, obsequiis et exequiis ac aliis caritativis operibus se devote prevenire volentes, ad impetrandam (divine) pyetatis clemenciam in sue salutis et suorum remedium salubre spiritualis fraternitatis vinculum, que faternitas mellificorum vocari debet... decreverunt in hunc modum. Videlicet quod ipsi fratres et sorores ac quilibet eorum singuis feriis terciis ad celebrandum.... missas pro defunctis interesse sunt astricti, nec non ad celebrandum vigilias novem leccionum singuis quatuor temporibus feria quarta.... post vesperas, et feria quinta sequenti ad missam defunctorum conveniant pro antisitie et pro rege et cunctis benefactoribus orantes... et parochialem ecclesiam in Grebow predictam. Ceterum cum aliquem ex ipsis fratribus ant sororibus ab hac luce migrare contingerit, tunc fratres et sorores ad exequias et ad sepulturam peragendam fratris vel sororis defunctorum debeant convenire.
Nos igitur attendentes ipsorum pium propositum et salubre devocionis effectum, ipsumque paterno prosequi favore sathagentes, et ut mereamur oracionum et fraternitatis ipsorum esse participes, predicte fraternitatis mellificorum vinculum et omnia et singula suprascripta, que circa premissa prefati fratres et sorores licite et debite ordinaverint, rata et grata habentes, duximus presentibus confirmandi et nihil (excludendo omnia que) volurint ad eorum fraternitatem mellificorum dictam assumendi ipsis damus omnimodam presentibus facultatem. Et ut celebracio dicte fraternitis mellificorum ardenciori devocione exerceatur, et corda sensusque assistencium ipsius fraternitatis et exequiis celebracioni ardenciori et fervenciori amore accendantur, memoratis fratribus ac omnibus et singulis, qui compunccione cordis premissis interfuerint, seu cum elemosinis et devocione visitaverint, et usque ad confirmacionem divinorum presentes astiterint, omnibus vere penitentibus contritis et confessis de omnipotentis Dei clemencia beatorumque Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate plene confisi, XL dies indulgenciarum presentibus misericorditer impartimur in omnibus festivitatibus maioribus, videlicet in Pascha, in