et saecularis existens, debet citari ad praesentiam capitanei loci illius, qui in primo termino in poena quatuordecim marcarum succumbet, ductori plebis adjudicanda, per eundem ductorem pro voto suo convertenda. Item si ipsi magistri plebis aut eorum aliquis aliquid seu locum congregationis neglexerit, palatinus terrae suae puniet eum irremissibiliter quatuordecim marcarum poena, a qua infirmitas maxima et notabiles causae multae duntaxat eum eximerent et liberarent, nos vero in palatinos terrarum, quos magistri plebium comprobabunt esse negligentes, animadversuri sumus condigne. Quae omnia velut pro communi reipublicae salute felicitateque statuta, approbamus ad triennium duratura et tuae sinceritati mandamus, ut omnibus capitaneatus, districtusque sui terrigenis ac nobilibus et plebibus villarum incolarum spiritualibus et secularibus notificet, mandando per edictum publicum diebus iudiciorum ac fori cuiuslibet, et in parochijs diebus festivis, ut universi, quos hae constitutiones contingunt, sciant tempestive se preparare, non negliganturque venire ad expeditionem bellicam iuxta constitutiones suprascriptas. Aliter facere etc. Datum Vilnae feria tertia sancti Petri ad vincula, anno Millesimo quingentesimo tertio.
Commissio propria regiae Maiestatis.
Ex Arch. Metr. Regni (Teka Naruszewicza 26 N. 23).