Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 262.jpg

Ta strona została przepisana.

te commutavit. Bonum enim certamen certavit, cursum consumavit, fidem servavit, coronavitque, propterea illum Deus aut brevi Sanctae Ecclesiae, et praesertim istius regni fidelium piisque precibus adductus, coronavit corona iustitiae quam repromisit diligentibus se. Hac nos spe recreati in Domino, qui Deus totius consolationis et Pater misericordiarum moerentes in tribulationis paterni animi nostri sensum in omnes partes quamprimum excitavimus ad illam intimam caritatem, qua istud nobile regnum sui regis obitus tamquam gravissimo vulnere perculsum favere totis in Christo visceribus cupimus. Quod porro ut cavimus atque efficiamus in modo communis illa sollicitudo suadet, quam devotis Ecclesiae filiis debemus, ac juvante Deo praestamus; vel praecipue ea cura cogit quae iam inde a beatae memoriae predecessore nostro Joanne tertiodecimo, qui istuc primum Micislai regis rogatu, episcopos a quibus christiane vivendi leges exaurivit, benigne misit; sed a caeteris deinceps Pontificibus ad nos usque derivata nostrae erga vos dilectionis spiritum ita accendit, ut hoc potissimum tempore quo iam tanto regis praesidio destituti estis, de vobis istiusque regni saluti simus in Christo Domino solliciti vehementer. Hanc animi nostri propensionem et curam, quam nos causa vestra in regis obitu substinemus, hic literis testatum apud vos esse volumus, ut eo usui vobis esse queat, tum ad consolationem, tum vero ad ea gerenda quae Deo inprimis acceptisssima[1], isti regno utilissima, et

  1. Przypis własny Wikiźródeł Błąd w druku — winno być: acceptissima.