Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 263.jpg

Ta strona została przepisana.

nobis demum universis salutaria, atque honesta fore arbitramur. Itaque illud primum quantum possumus vobis etiam atque etiam magnopere suadimus, ut iam de re gravissima his temporibus consultatio vestra futura sit, a Deo patre luminum, qui dat omnibus, affluenter auxilium supplicationibus, precibus ecclesiae que pietatis operibus postulatis; ita enim fiet id quod de vobis optamus ac speramus, ut cum sapientissime publicis Polonis rationibus consultum esse velitis concordiae et paci quam reconciliationis nostrae ąuctor Christus Dominus reliquit, nos maxime in isto interregno regiisque comitiis praeclare studeatis; factiones autem, desidia ac dissensiones longe refugiatis, quorum quasi caliginem in maximis deliberationibus Princeps tenebrarum Satanas saepe mentibus fidelium offundit, in lumine ipsius Christi Domini ambulari cupientium. Has porro, venerabiles fratres dilectique filii, de vobis omnibus qui prudentia, auctoritate consiliisque abundatis, nostra opinio est haecque spes ut summa animorum consensione, summaque concordia et caritate, religione Catholicà fidei cultor deligatur atque creatur, qui adiutrice Dei gratià futurus sit maximum istius regni praesidium, ac magnum veraeque Christianum pietatis exemplum. Id vero ut quam rectissime succedat, quemadmodum confidimus Deum a quo omne bonum manat continenter oramus. Reliqua venerabilis frater Archiepiscopus Neapolitanus Nuntius istic noster coram uberius exponet, cui fidem habebitis quam nobis ipsis haberetis si vobiscum colloquerimur.