Strona:Listy Annibala z Kapui (Przezdziecki) 275.jpg

Ta strona została przepisana.

si interim Cracoviam, durantibus induciis, maior praesidii numerus, quam iam fuit, induceretur; qua de re Vestra Regia Maiestas certiores nos facere debebit, nosque Caesaream Majestatem mature certiorem reddere debebimus, Caesareae Maiestatis aequalis praesidii Vratislaviam vel in alium locum, aeque ad Cracoviam a finibus distantem, immittendi ius erit. Ita tamen ut mature locum nobis Caesarea Maiestas significet, ut possimus illum Maiestati Vestrae, vel illius Commissariis, et nos significare, prout significabimus. In ipso autem negotio Commissionis, ac pacis tractationis, quemadmodum caeptum est, sine ulla utriusque partis iniuria, vel interpellatione interim procedetur. In quorum fidem hasce manu nostra subscripsimus, sigillo que nostro communiri iussimus. Datum Bithumii, die 28 Mensis Januarii Anno Domini 1589.