Strona:PL-Józef Ignacy Kraszewski-Sztuka u Slowian.pdf/127

Ta strona została uwierzytelniona.

bebat, in qua delubrum materia ligneum, opere elegantissimum visebatur, non solum magnificentia cultus, sed etiam simulacri in ea collocati numine reverendum. Exterior aedis ambitus accurato caelamine renitebat, rudi atque impolito picturae artificio varias rerum formas complectens. Unicum in eo ostium intraturis patebat. Ipsum vero fanum duplex septorum ordo claudebat, equibus exterior, parietibus contextus paniceo culmine tegebatur, interior vero, quatuor subnixus postibus, parietum loco pensilibus aulacis nitebat, nec quicquam cum exteriore praeter tectum et pauca laquearia communicabat.
Ingens in aede simulacrum. ( ) — Postero die Esbernus ac sumo, iubente rege, simulacrum eversuri, quod sine ferri ministerio convelli nequibat, aulae is quibus sacellum tegebatur abstrachs famulis succidens: officium arripere jussos, attentius monere coeperunt, ut adversum tantae molis ruinam cautius se gerent, ne ejus pondere oppressi infesto numini poenas lucre putarentur. Interea fanum ingens oppidanorum frequentia circumstabat Svanthovitum talium iniuriorum autores infestis numinis sui viribus insecuturum sperantium. Jamque statua, extrema tibiarum parte praecisa, propinquo parieti supina incidit.
Cujus extrahendae gratia Sumo ministros ad ejusdem parietis dejectionem hortatus, cavere jussit, ne succidendi aviditate pericula sua parum dispiserent, nec se labenti statuae per incuriam proferendos obijcerent. Ruinam simulacri non sine fragore humus excepit. Praeterea frequens aedem purpura circumpendebat, nitore quidem praedita, sed situ tam putris, ut tantum ferre non posset. Nec sylvestrium bestiarum inusitata cornua defuere, non minus suapte natura, quam cultu miranda“).
Z tego opisu u Saxo-Grammatyka, budowniczy Aigner, tak ją sobie wyobraża: „Miała ono czworo wnijścia od czterech