Zdzisław Żmigryder Konopka:
Viri docti (ut Rosenberg, Kornemann, Beloch alii) varie disserunt de nomine medix vel meddix tuticus (summus), quod aliquoties in inscriptionibus Oscis, apud Livium, in Ennii fragmento occurrit. Difficillima est quaestio, quae fuerit eius magistratus potestas, quae ratio intercesserit inter meddicem tuticum et alios meddices, quae fuerit ipsa tituli tuticus significatio.
Siquidem certis argumentis probavisse mihi videor voce tuta (tota) in dialecto Umbrica summam designari eorum qui integra civitate fruantur, cum vox trifo (trifu) omnes regionis incolas significet, existimo originem nominis meddix tuticus esse in ea re, quod hic magistratus principio penes patricios — si res Romanas comparare licet — fuerit.
Quamquam varios post casus meddix tuticus in oppidis Campanis summam rerum tenere desiit, tamen more maiorum principatum quendam prae suis collegis sibi servavit; magistratus dico quorum nomina erant meddix (nullo nomine adiectivo addito), meddix degetasius, medik. minive (meddicium minus). Cum quibus rebus cohaeret quaestio de vocibus pag. medikid, quae nondum plane explicatae sunt. Ego quidem iudico summum magistratum pagi vel aliquot pagorum Campanorum iis designari, qui Capua propter defectum ad Hannibalem punita in iis institutus sit.