vestrorum de possessionibus habitis ante Concilium et etiam novalium, quae propriis manibus aut sumptibus colitis sive de hortis virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum, nullus a vobis decimos exurgere vel extorquere praesumat. Praeterea quod communi aftensu Capituli vel partis Consilii Senioris in tua Diocesi per te, Frater Episcope, ac successores tuos fuerit canonice institutum ratumet firmum volumus permanere. Prohibemus insuper, ne excommunicatos, vel interdictos tuos, Frater Episcope, ad officium, vel communionem ecelesiasticam sine conscientia et consensu tuo vel successorum tuorum quisquam admittat, aut contra vestram sententiam canonice promulgatam aliguis venire praesumat; nisi forte periculum mortis immineat et si extra praesentiam tuam ibi pervenerint per alium secundum formam Ecclesiae satisfactione praemissa oporteat ligatum absolvi Cimeteria quoque ecelesiarum et Ecclesiae beneficia nullus hereditario jure possideat, quod si quis hoc facere praesumpserit, censura canonica compescatur. Paci quoque et tranquillitati vestrae paterna in posterum sollicitudine providere volentes, auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum vestrorum nullus rapinam, furtum facere praesumpserit, ignem opponere, sanguinem fundere, hominem temere, capere vel interficere seu violentiam audeat exercere. Praeterca omnes libertates et immunitates a Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis ordini vestro concessas nec non libertates et exemptiones saecularium exaetionum a regibus et principibus vel aliis Christi fidelibus frationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus, et praesentis seriptis privilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praesatam Ecclesiam temere, perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel oblatus retinere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et substentatione concessa, suis usibus omnimodis, pro futura salva Sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisque persona, hanc
Strona:PL Eustachy Iwanowski-Pielgrzymka do Ziemi Świętej odbyta w roku 1863.djvu/448
Ta strona została przepisana.