Strona:PL Jan Chryzostom Pasek-Pamiętniki (1929) 114.jpeg

Ta strona została uwierzytelniona.

proximi. Meum pone prae oculis affectum, quem neque loci distantia neque verecundia status mei a Te separare potest. Currit velox per tela, per ignes et tot discrimina rerum, festinat lustrare Bellonae domicilium, eius non formidando satellites, satagit intrare castra; quem non clangentia Martis terrent classica, ire praesumit, quo fata ducunt cordisque intimant penetralia. [Deus] faxit violentias exprobrationum evitare stipulatasque venerari manus. Mittit victimam devotum Tibi cor: suscipe et memor sis verbi Tui, in quo mihi spem dedisti. Familia parentum meorum Dei favore sat celebris, quae antiquissimis regni Poloniae potest aequiparari familiis. Facultates prae oculis; mores meos, licetsi viles, utique laudasti; quos si placere iudicas, displicere non permittas. Religio non vitiat; hanc etenim confiteor S. Trinitatis personam, cuius muneris est inspirare corda hominum. Verba patris mei non sint obstaculo, quae protulit non deportandam esse extra regnum substantiam. Huius legis pater meus est conditor, Tu interpres, Tu, Magnifice, plenarius dispensator. Tuum erit iubere, meum obsequi. Magnificus Richaldus, generalis regni nostri commissarius et secretarius, retulit mihi boni affectus symbola, huiusque veritatis testimonium peto a Deo et sorore mea carissima, quae profecto meas elucidabit propensiones. Quot verba, tot suspiria; quot commemorationes, tot singultus. Si quis quaerat: »Cur ita facis?«, mihi dicere sat: »Responde pro me, cor«! Cor meum iam non meum, Tuum est; me dereliquit, Te comitatur, in Te manet. Si veritatem loquor, inquire; cum rebelli quid faciendum, consule! Quae cuncta, si volueris, facile