Ta strona została uwierzytelniona.
SUMMA TOTIUS OPUSCULI.
Cum periculosum sit, hominem in alieno elemento versari, ergo non esse omnino temere navigandum, vel si necessitas urgeat, navigandum esse quam cautissime idque in aqua, quoad eius fieri potest, minima et notissima, nam tutior est puppis modico quæ flumine fertur. Totus ergo libellus nihil docet aliud, quam securitatem navigandi et mercaturam utiliter exercendi in Vistula fluvio. Quæ tibi lector benigne Deus secundet.
AMEN.