castellano Brzezinensi et capitaneo Krzepicensi etc,
domino et patrono colendissimo,
Vides te magnum dolorem ex obitu olim illustris et magnifici domini Ioannis Tarnovii, quem affinitate attigeras, cuique ob singularem saepius ab eo tibi declaratam benevolentiam plurimum debebas, concepisse atque ita affectum esse, ut modum lugendi et deplorandi imponere non videare. Qui vir etsi clarus apud omnes, apprime reipublicae utilis extiterat, ita ut in maximo sui desiderio nos omnes post se merito reliquerit; tamen quia homo natus erat, iis eum aliquando laboribus solutum esse oportuit. Quoniam vero iam illi contigit feliciter ad scopum vitae suae pervenire, gaudere potius decet eum ad perpetuas felicissimasque aedes ex hoc corporeo carcere voluntate Divûm migravisse, naturaeque ipsi concessisse. Horum etenim, qui aetatem suam turpissime transegerunt, mors deploranda est: non istorum, qui, florentissime viventes, summam virtutis gloriam atque honestatis consecuti sunt. Quorum e numero Ioannem Tarnovium voces omnium fuisse indicant. Qui quidem (ut cetera omittam) dignitatem, qua plurimum potuit, et sapientiam, qua erat praeditus, ad alienum commodum potissimum et ad reipublicae utilitatem conferre solebat. Quae orbata tam charo filio quantum etiam dolorem morte illius conceperit, me etiam tacente, facile intelligere potes. Quare hunc dolorem non tuum tantum, sed communem omnium esse existimes; eaque de causa luctum suum minuas, ne videare id tibi assumere plus Ioannem Tarnovium tibi soli quam ipsi reipublicae debuisse. Eam nunc obitum illius iis versibus deplorantem audi. Vale et me tuo patrocinio quod facis tuere.
Cracoviae, in aedibus principis mei. Mense Iunio, 1561.