Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/032

Ta strona została przepisana.

tate reportaturum, maxime quod verbis quibusdam ad orationem non omnino accommodatis utar, planeque in genere ipso scribendi liberior sim: non satis tersi et minus Ciceroniani scriptoris nomen relaturum: facile istorum voces et invidiam tuo fretus praesidio possem contemnere. Si enim veritatis causa in me iniqui esse vellent et me ipsi nimium indulsisse gravius ferrent: te protectore nihil erunt. Is enim es, qui me ab illorum conatu et malevolentia protegere possis. Nam de orationis stylo non multum laboro, quippe cui consilium non fuit verborum ornamento, sed veritati inservire. Qui si sibi constabunt, nihil aut parum me peccasse indicabunt, veritas enim simpliciter nullo adhibito colore incedere solet: nec omnino splendidum verborum apparatum requirit ac postulat. Sed de his hactenus. Tu, praesul amplissime, pro summa tua prudentia et in rebus omnibus solerti dexteritate melius ea omnia vides, quibus haec respublica et religio vetus perturbatur: et de praesenti tuo iudicio facilius ad ea sananda remedia invenire possis, quam ego, qui necdum ab aetate, nec ab ipso usu, ipsa denique eruditione ita instructus sum, ut de tantis rebus iudicium a me quivis merito exspectet. Haec enim quae a me scripta sunt, huiusmodi sunt, ut ab omnibus etiam mediocri ingenio praeditis intelligi et bene perspici possint, et quae ab aliis, usu rerum et ingenio valentioribus, latiora reddi non difficile poterint. Si porro haec mea scripta, qualiacunque illa sunt, a me, praesul amplissime, benigne acceperis, ad maiora facillime non modo me, qui nullus plane sum, sed alios quoque excitaveris. Deum Optimum Maximum precor, ut te diutissime et ecclesiae suae sanctae sospitem et reipublicae nostrae felicem servet. Datum Cracoviae, nonis Maii[1] Anno Domini M. D. Lxij


Jacobus Gorscius Melchiari Pudlovio
S. P.

Orationem tuam, qua et reipublicae et religionis avitae casum et ruinam praesentem deploras, suavissime Pudlovi, perlegi, quae utrum mihi plus voluptatis an doloris attulerit, nondum plane constitui. Non mediocrem equidem inde voluptatem coepi,

  1. 7 Maja.