quod tibi, quem ego unice amo, cuiusque ornamentis faveo, inter tot occupationes, quas apud Principem tuum sustineas, studia bonarum literarum, praesertim vero dicendi, quae vel maxime ingenuum hominem deceant, curae non mediocri esse ac te horas succisivas non compotationibus, non aleae, ut nunc in aulis passim fit, sed in hoc honestissimum studium conferre cognovi, teque, qua lege nascamur, memorem esse non difficile perspexi. Nam quid reipublicae, quid religioni debeas te agnoscere haec tua oratio aperte declarat, ad cuius salutem tanta cura et studio incumbis, nec vereris, quid de ea sentias, libere pronuntiare, ac quid a te viro patria praesidii exspectare debeat, iam nunc ea aetate testatum relinquere. Sed illa tua calamitatum, quibus respublica praemitur, ac tempestatum, quibus iactemur, commemoratio, non minorem mihi dolorem attulit, quod cum quibus in periculis simus, quae mala capitibus impendeant nostris: monstras ac plane ante oculos statuis, qui quidem dolor altius in pectore meo radices ageret, nisi singulari Dei Optimi Maximi misericordia erga nos principes tuos, viros magnificos Nicolaum, Vladislaviae et Pomeraniae pontificem designatum, et Stanislaum, castellanum Brzezinensem, Volscios gubernaculis publicis admotos esse viderem, in quorum virtute acquiescamus ac in portum illum, e quo tot tantisque reipublicae fluctibus abrepti sumus, iis ducibus perveniamus. Neque enim obscurum est, Pudlovi, quam animis generosi principes tui sint, quam in periculis constantes ac firmissimi, quam in consiliis capiundis prudentissimi, quam reipublicae, quam religionis amantíssimi, quam pacis et otii cupidissimi. Utinam, Pudlovi, tales multos aliquando respublica habeat, profecto tranquillitatem eam, qua patres nostri perfuncti sunt, non diu desiderabimus. Sed principibus tuis missis, de quorum virtute breviter pro dignitate eorum dici non potest, ad te redeo consiliumque tuum istud et cum bonarum literarum, tum vero salutis publicae ac vineae Christi curam et amorem vehementer amo. Quam ad rem ut eo diligentius incumbas, etiam atque etiam te hortor. Equidem consilii te huius poenitebit nunquam. Vale. Datum ab Academia, Cracoviae, 6 Idus Augusti[1] Anno Domini 1562.
- ↑ 8 sierpnia.