Dum veteres revocas mores et facta senatus,
Publica quem tongit cura laborque rei:
Efficis ut lecto, Pudlovi docte, libello,
Agnoscat mores quisquis legatque suos.
Ipsa dedit vires tibi nunc Respublica tantas, 5
Insuetis multum sollicitata malis,
Scilicet ut flectas animos et corda senatus,
Sit memor officii iustítiaeque suae.
Imperium partum est virtute et fortibus armis
Quondam: nunc foedae servit avaritiae. 10
Privatis inhiant rebus, sua commoda cuncti
Venantur, vires multiplicantque suas.
Libertas oppressa iacet, quam sanguine et armis
Nostri victores emeruere patres.
Ut tamen hanc reparent, pereat quam tota potestas, 15
Nemo est crede mihi, qui ferat auxilium:
Ergo age, Pudlovi, durum rogo flecte senatum:
Huic tempestati consuluisse velint,
Ne pereant cuncti, pereuntibusjundique rebus
Subveniant, casum non procul esse sciant. 20
Cum res nostras iam huc delabi videamus, ut nihil nisi pericula metuenda et ultimum plane salutis nostrae discrimen nobis subeundum exspectandumque sit: non mirum videri debet cuiquam, si quivis tenuissimus licet de salute et tranquillitate communi, in qua sua contineatur, verba faciat: cum impendenti periculo excitus, cum timore quidem, ex animo tamen rebus suis consultum esse cupiat. Neque enim quisquam est tam a sensu alienus, qui et non avidissime tutus esse velit et quem discrimen vitae non move at adeo, ut omnibus rebus postpositis saluti suae non consulat, tantumque restaurandae et recuperandae studeat.