Si enim is sit, qui imminens malum sciens vidensque non vitaverit: profecto non solum a ratione hominibus natura indita discedere, sed etiam belluas ipsas feritate superare videatur, praesertim cum mortalibus ipsis, id a natura tributum sit, ut se vitamque suam tueantur, dechnantque ea, quae ipsis nocitura viderentur. Bruta quoque ipsa devitare quaeque pericula videmas. Verum enimvero et si neminem esse existimo, qui salatis suae iacturam et gravius aliquod periculum non pertimescat: nescio tamen quo pacto fiat, ut multi inveniantur hi praecipue, ad quos reipublicae cura spectat et pertinet, ita obdurati, ut cum turbulentissimo in mari una nobiscum sint: tamen in tranquillisimo portu se esse putent atque ita in id incumbere negligunt, quo et se ipsos et ipsam rempublicam ex impendentibus malis eripiant. Quae quidem respublica a nobis ipsis ita misere afflicta, tam graviter vulnerata, ut vix aliquando respirandi spes illi relicta videatur. Ergo nobis etiam minimis tacendum est? ac parente nostra republica saucia relicta omnibus armis reiectis certamine cum summa et turpitudine nostra et pernicie praesenti excedendum? Minime equidem. Nam etsi multa sint, quae malam spem simul et timorem nobis ingerant, non est tamen nostrum malis instantibus succumbere et periculis ipsis non ultro pro patria sese exponere, quin potius decet omnes modos, omnes vias, omnes denique rationes, quibus et ad spem bonam perveniamus et timorem propulsemus, pervestigare atque ad salutem et nostram et reipublicae toto studio incumbere; neque video, quod illius vulneribus aliud remedium adhibere possimus: quam vos appellare, vos obtestari, ut tam misere afflictam ae in ultimo discrimine positam parentem vestram rempublicam respiciatis, vestrum consilium desiderat, vestrum patrocinium implorat, ad vos, qui mens Regiae Maiestatis estis, manus supplices tendit, ne se tot malis afflictam, tot vulneribus confectam deseratis, vestrum hoc officium est, qui ad rempublicam gubernandam acciti estis, ut rerum suarum obliti, publicae utilitati et tranquillitati serviatis. Sed (o corruptos hominum mores) quis est, qui non potius privatae quam publicae rei studeat? aut qui ex animo nobis omnibus pro officio suo consultum esse velit? Nihil fingo, o Magistratus! ita se rem habere, opes vestrae immensae, nostra autem mala, calamitates, anxietates, paupertas, iniuriae liquido id docent, quae nos ita fatigarunt,
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/035
Ta strona została przepisana.