ut multi sint, qui vitam morte acerbiorem ducant. Nisi porro comitia in hoc tam periculoso tempore et mediis nostris miseriis indicta fuerint: facile iam ab omni spe futuri boni decidemus, neque enim in hanc opinionem perducemur, ut credere vellemus et rempublicam ipsam diu stare posse et nos ab istis molestiis quandoque liberos futuros esse. Haec enim sola et unica via restat, quae nos in tranquillum deducere et omnes modos, quae ad communem pacem perturbandam faciunt, praecludere possit. Quid igitur adhuc exspectatis? aut qua spe salutis tenemini? Si enim dimittitis hoc tempus, vos ipsos una nobiscum sustinendi, ad quae vos reservatis? aut quomodo tandem amissa (quod Deus omen avertat) libertate salvi esse poteratis? Nunc tempus est, si quod ante fuit, quo de salute huius regni diligentius consulere vos oportet. Res autem vestrae sunt huiusmodi, ut non expediat in iuvandis illis diutius consilia differri. Aperite modo oculos et inspicite diligentius: videbitis nunquam nos propiores fuisse tantis periculis, quam nunc sumus. Quid enim boni hoc tempore audimus? quid sentimus? quid denique videmus? nihil omnino. Extra enim hostes nobis instantes, minitantesque gravem, miserandam et foedam servitutem: intra vero legum contemptum, negligentiam magistratus, simulationem praefectorum, libidinum vim, odia intestina, caedem, rapinas, homicidia, pauperum oppressionem. Quid? haec nos salvos esse sinent? haec rempublicam nostram diu stare permittent? immo vero misere afflictam suo flore et robore destituent, nisi vos, qui illius curam suscepistis, et qui pastores rectoresque a Deo nobis constituti estis, tantis malis obviam ieritis. Sed fortassis cupit e me aliquis, quae sunt haec, quae tam diligenter officium magistratus requirant ac plane exposcant, audire? Exposcit haec expilatio bonorum, exposcunt calamitates, exposcit denique cruor et sanguis noster. Multi enim erant, qui a multis annis litibus assidue vacantes cum facultatibus et ipsam vitam amisere. Reperies plerosque a potentioribus ita afflictos, ut omnibus rebus exuti, vix quo vitam suam sustentent habeant; ceteros, qui nec habeant, unde vivant, atque ita litibus exhausti mendicare coguntur. Nemo tamen est, qui finem se adeptum et ius suum assequutum esse dicat. Denique tantae caedes fiunt, cuius rei vos etiam ipsi testes mihi esse potestis, ut nihil tutum cuiquam etiam domi suae sit. Fiunt do-
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/036
Ta strona została przepisana.