mus invasiones, rapinae publicae, homicidia et spolia multa, ut fletum et lacrimas miseris exprimant tantas, ut etiam aethera penetrare credantur, vos tamen nihil haec movent. Audite ergo cetera. Parentes liberis non parcunt, hospes ab hospite tutus non est, in patrem filius, in matrem filia sine ullo discrimine saevit. Parva est haec iniuria, o magistratus? Non parva sane tamen vos in tanta tempestate ac fluctibus veluti in tutissimo, portu in utramque aurem dormitis. Non existimetis velim vos, qui a Deo praefecti estis, ipsum Deum, aequissimum et terribilem iudicem, poenas a vobis non exacturum, atque de manibus vestris sanguinem et iniurias nostras non flagitaturum? Certe non ad hunc finem, neque ea de causa magistratus et consiliarii praeficiuntur, ut dormiant, ut bona publica negligant, sua curent, simulatione utantur, aes cumulent, miseros a potentioribus affligi et affici patiantur: sed ut vigilent, ut bonum publicum concordes spectent, simulationem eliminent, candorem et integritatem ab exilio revocent, afflictos iuvent, liberalitate in egenos utantur, iura pauperis non eripiant, immo vero ea et ipsi observent et alios observare impellant, unius cuiusque mores et facta inspiciant, seditionibus vias praecludant, iuste iudicent et decernant, iura et iustitiam non vendant, in iudicio et senatu aequitatis non amicorum, non pecuniae rationem ducant, exemplo aliis ad honestissima quaeque sint. Sed (o nostri temporis perniciem) qui exemplo aliis esse debent, ii potius scandalo sunt. Non enim a seditionibus ipsi abstinent, immo vero ipsarum seditionum principes sunt, opprimunt debiliores, omne ius et aequum subvertunt, rei privatae et pecuniae cumulandae student, atque inde beatiores se maioribus suis putant, quo ipsi pleniores acervos pecuniae cumulaverint, divitias auxerint, magnificentiora tecta exstruxerint, vasa suppellectilem denique splendidiorem nacti fuerint. Sed fallunt edepol; tametsi enim maiores ab his superantur vestitu, villis, aedificiis, certe multa sunt, eaque praeclara magis, quibus merito superiores haberi debent. Omnes namque curas suas et studia ponebant in sententiis bene et libere dicendis, in libertate patriae tuenda, in odiis exstinguendis, denique eo modo alter cum altero de virtutibus certabant, ut intelligerent homines, quis esset melior, non qui senator ditior. Et hac ratione rempublicam ipsam semper florentem conservabant. Quo etiam, modo si ad
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/037
Ta strona została przepisana.