bis certandum est, quae ita nos possederunt, ut facilius hostis externus profligari, quam haec frangi possint. Quae est enim illa vestitus, cibi et alia id genus superfluitas? quae vero in cumulanda pecunia aviditas? Vix hic poterit tam cito acquirere, quam ille eripere paratus est. Id igitur unum vobis ante oculos proponite, ut pacem primo intra regnum firmetis, iustitiaeque radices optime figatis, incumbatis denique in id iisdem animis, vocibus et voluntate, quo amissa recuperentur, debilitata confirmentur, diminuta augeantur, negligentia collapsa summa diligentia et studio reparentur, suoque loco mota restituentur: tum demum omnes res etiam belli negotium nobis ex animo cedet: alioqui frustra conamur suis relictis aliena ire oppugnatum. Cum autem nihil bene non modo perfici, sed ne aggredi quidem, sine singulari Dei benignitate possit, huc animos vestros intendite, ut ipsa religio (sine qua nihil firmum et tutum in republica ullo modo esse potest), a patribus nostris inviolate culta et observata, in suis stet sedibus, quam licentia hominum ad hunc scopulum perduxit, ut laniata atque discissa a multis non modo retineatur, sed ne agnoscatur quidem. Quid? parcitur delubris deûm? immo vero ornamentis suis arae divum spoliantur, fana, quae nostri maiores religiosissimi mortales fecere, subvertuntur, atque ita longe in hac re progreditur, ut liceat cuique impune fana et locos sacros deturpare, irridere et (horresco referrens) ipsos denique divos contemnere blasphemareque, ac quod omnium maius est, omnia haec Rege cum senatu spectante fiunt. Quae est ista tua conniventia, o Magistratus? in ore omnium vestrum haec fieri permittitis? vestram auctoritatem quilibet turpissimus licet et sceleratissimus ludibrio habet, o tempora, o mores! Divinae res in praesentia senatus ipsins etiam Regis subvertuntur, et haec quisque pro arbitrio suo in hanc et illam partem inchnare non timet. Hae sunt abominandae faces, hae sunt illae flammae, quibus exarsurum est hoc regnum (Dii haec poenitus atertanv) sperandum sit. Nam Deus ipse, si quod fert, hoc profecto scelus nequaquam ferre potest. Minatur enim omnibus regnis per prophetam voce terribili, ut nisi permanserint in fide, corruant foeda ruina. Ad hanc vocem evigila, o Magistratus! occurre malo tam lato, per tuam conniventiam incenso, sicque habeto nihil intollerabilius existimari et inveniri unquam posse, quam inferre delu-
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/039
Ta strona została przepisana.