bris deorum immortalium sceleratas faces, nihil indignius dici, quam vitam a patria susceptam ad illius pernitiem calamitatemque conferre. Perpetrantur haec omnia die hodierno, omnesque concorditer et deorum templis vim inferre, et patriae salutem eripere conantur, sed haec te duce et authore, o Magistratus! Non enim in ipsis principiis obstitisti, neque putaras primum omnium fuisse, auctores malorum istorum multare poenis, sceleribus suis dignissimis, clademque omnium crudelissimam e visceribus reipublicae propulsare. Non tenuisti exempla maiorum atque omnium gentium auctoritatem, qui semper summas ac singulares poenas in eo genere hominum consumendas putabant, putantque, qui rationes habuissent, aut immutandae praevaricandaeque religionis, aut conturbande publicae libertatis. Cuiusquidem publicae pacis conturbatio hinc potissimum fit, cum religio perturbatur. Quam autem sit terribilis ipsius religionis immutatio (ut ceteras nationes omittam et ad vicina veniam) monstrat hoc nobis armis virisque potens Germania, quae dum, prisca religione spreta, novum dogma sequitur, aras exterminat, matris sanctae ecclesiae iugum tollerare recusat, ad eandem venerat metam, ut ipsa nisi arma converteret, quot illic hominum millia ex religionis varietate caesa? quot rura vastata? quot agri populati? quot gladii sanguine humano cruentati sunt? ita certe ut si externus hostis isthuc adesset, maiorem vim illis et damnum inferre non potuisset. Tu autem quid exspectas, o Polonia? Si enim haec nobilissima gens dignam pro factis retulit poenam, ne et tu nisi quamprimum ex ista colluvie evolas, idem tibi evenire speres. Varietas ipsa quoque, non minus exitio fuit regnis et dominiis multis. Hac sola Graecia ab stirpe interiit, hac Romanorum imperium potentissimum concussum est, hac et alia multa regna cecidere. Haec est sola urbium, civitatum regionumque pernicies, pacis et tranquillitatis populatrix. Nonne et hac abundat Polonia? immo vel maxime omnium. Hic probat sancita divina patrum, ille idola esse clamat. Placet hoc illi, displicet huic, delectat licentia carnis istum, ille vero eam abominatur. Quis non ingemiscat, tot in partes ecclesiam Dei dissectam esse videns? Tractantur res divinae a cerdonibus, piscatoribus, sartoribus, coquis et id’genus hominum, prophana manu, ne dicam sacrilega, contaminantur. Magistratus vero quid? pastores etiam quid?
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/040
Ta strona została przepisana.