Magistratus siquidem tacet, et tacendo quodam modo malis rebus assentiri videtur; pastores autem ereptam sibi potestatem docendi clamant. Quid tum postea? Et magistratus officio suo deesse putatur et pastores, ad quos haec cura praecipue spectat et pertinet, stertunt ad mediam usque diem, genium curant, rumorem captant. O miseram rempublicam, in qua quisque pro libito suo vivit et in qua alter in alterius negotia impune sese intrudit. Hoc igitur providete, ut suo quisque sit intentus officio, ut qui sint consiliarii, honestum principis et bonum publicum concordes spectent; qui misteriis et sacris iucumbunt, non implicent se saecularibus negotiis; qui concionatores et theologi, recta doceant, vitia insectentur, nec ultra ecclesiae septa ferantur; romipetae qui sunt, viros probos et quietos non turbent; qui iudices, iuste iudicent, qui iurisconsulti, lites moderentur, non serant; qui causidici, non sint bilingues et praevaricatores; qui praefecti — non deglubant; qui conductores — non spolient, qui mercatores — non fallant; qui aratores — aratrum tractent; qui artifices opificesque sunt, suis artificiis insistant, de pellicula cerdo, non de divinis aut publicis rebus, nec sutor ultro crepidam iudicet. Quod cum factitatum primo fuisset, profecto aliam rempublicam nunc haberemus, et si nunc factum fuerit, aliam iamque pulcherrimam brevi habebimus. Per omnia igitur, quae sunt vobis in vita charissima, patria communis nostra plorans vos obsecrat, providete iterum atque iterum, ne per ignaviam ac socordiam perichtemur. Eripite vitam omnium nostrum a miseranda crudelitate, protegite magistratus vestros ab inaudita ignavia et negligentia et expergescemini obsecro, diligenterque prospicite, ut populus aut hic aut ille sit, non sint tot tituli, non hic papista, non hic lutheranus, aut sacramentarius vocetur: sed omnes uno et eodem insigni gaudeamus; quod nisi feceritis, ecce hostes undique nobis instant, quos Deus uti spero, nisi ad officium redierimus, in colla nostra vindices misit et quasi securim ad radicem posuit. Spectant enim hi per parietem ad nostras dissensiones, nec iam servitutem nostram amplius, sed irati sanguinem concupiscunt, quibus nihil prius esse poterit, quam cruor, quam flumina christiani sanguinis, quam ante oculos trucidatio mortalium. Moveat ergo iam vos imprimis metus vindictae Domini pro violatis templis, aut pro non exactione poenarum de istis, qui templa violant. Moveat
Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/041
Ta strona została przepisana.