Strona:PL Melchior Pudłowski i jego pisma.djvu/044

Ta strona została przepisana.

Perfida monstra petis verbis strictaque securi,
Quae hic concussa iacent, arte manuque tua.
Stancare, quem dices, qualemve putaveris illum,
Quem docta en Pallas Marsque superbus amat?
Stancare, frustra tuas obiicis ad proelia vires,        25
Cassus tu causa, spes tibi nulla manet.
Iupiter ipse tua haec, Orichovi, coepta secundet;
Intrepidus pugnes, hoc duce victor eris.
Non igitur cesset tua sternere castra malorum:
Dura securis, qua monstra maligna petis.        30





Melchior Pudlovius
inveni litterarum studioso salutem d.[1]

Jacobi Gorscii, optimi et doctissimi viri, egregiam operam et singulare in te excolendo studium, generose iuvenis, liquido hinc perspicere potes, qui cum maioribus negotiis et gravioribus studiis intentus esset, non habuit tamen consilium, ut te ad litteras properantem in ipso cursu relinqueret. Et cum intellige ret absque Dialectices cognitione frustra te aliquid magni velle conari: conscripsit hanc, quam in manibus habes, artem disserendi, ea diligentia, qua potuit maxima: eo consilio, ut tu iis cognitis ad maiora libere aspirare queas. Nescio porro, quo pacto fiat, ut multi inveniantur, qui cum nihil dignum vel edant, vel edi sciant, alieno labori et bonae famae invideant: ipsique ignaviam suam, vel potius ignorantiam, quod nihil scribant, Pythagorico silentio excusent. Sileant ergo potius, quam hominibus ad virtutes et immortalitatem aspirantibus veneno linguae malevolae ac nimium dissolutae noceant, quibus ego suaderem, ut hoc silentio abiecto non in arida et sterili virtutis opinione, sed in nobilium operum aemulatione vitam instituant, eamque veluti

  1. Przedrukowano z książki: „Jacobi Gorscii Commentariorum artis dialecticae libri decem“ wydanej w Lipsku, w roku 1536.