Strona:PL Smereka - Cyceron nauczycielem i wychowawcą Rzymian.pdf/17

Ta strona została przepisana.
ARGUMENTUM
De Cicerone Romanorum educatore et praeceptore.

M. Tullius Cicero, omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus, cum domestica mala maxima rei publicae pericula duceret, omnibus scriptis, quae publici iuris fecit, id usque spectavit, ut et cives suos doceret et imprimis iuventutem Romanam meliorem redderet. Ipse praeterea consul se oplimum exemplar ad imitandum praebuit. Sub vitae finem rhetoris quoque Latini officio functus est Caesarisque amicis praecepta oratoria explicavit.
Auctor totam quaestiunculam multis ipsius Ciceronis verbis illustrat partesque eiusdem tamquam praeceptoris, quas magistratus, orator, rhetor, philosophus suscepit, demonstrat.

    trzebny taki zeszyt, ilustrujący na tych właśnie przykładach role Cycerona jako nauczyciela i wychowawcy młodzieży rzymskiej.