Strona:PL Twardowski - O dostojeństwie uniwersytetu.djvu/15

Ta strona została uwierzytelniona.
Q. F. F. F. Q. S.


SUMMIS AUSPICIIS SERENISSIMAE REIPUBLICAE POLONORUM
nos
RECTOR UNIVERSITATIS POSNANIENSIS
et
ORDINIS PROFESSORUM FACULTATIS LITTERARUM DECANUS
Communi omnium Universitatis Ordinum consensu
in
VIRUM ILLUSTRISSIMUM
CASIMIRUM TWARDOWSKI
Philosophiae Doctorem Almae Matris Ioanneo-Casimirianae Leopolitanae Professorem Ordinarium
Qui sapientiae studium Sarmatiae plagis insitum perenni labore ac sudore indefessus usquequaque propagavit
Qui tot auditorum mentes in omnigenum philosophiae disciplinarum aream conversas adeo exercuit scientiae Antistes ut posthaec ipsi absque ullis adminiculis mirificam veritatis speciem a tanto praemonstratam Praeceptore reliquis rationibus anteverterint
Qui subtilitatem cogitandi necnon simplicitatem dicendo atque agendo probatissimam ipse virtutum istarum praestantissimus Cultor summo docendi ardore praedicavit
Quod novellarum Opifex inclaruit sapientiae officinarum quibus ordinandis rationes disciplinae artemque educandi cumulaverit
Quod ipse palmari praesignis acrimonia sane numerosam alumnorum propaginem perpeti muneris tuendi studio insignique excoluit impigritate
Quod denique scientiam cultum humanitatem lubentius amplexus multimodis amplificavit
HONORIS CAUSA DOCTORIS PHILOSOPHIAE
Nomen honores privilegia contulimus in eiusque rei fidem hasce litteras Universitatis sigillo sanciendas curavimus
Datum Posnaniae die XXI mensis Maii anno MDCDXXX
Stanislaus Kasznica
H. T. Rektor
Ludovicus Jaxa Bykowski
Ordinis Professorum Facultatis Litterarum H. T. Decanus